387
Frater optime,
Has ad te et comitem Hohenloicum2 litteras mittit pater, cui per epistolam significavi, quae de morte filiae3 ex te et filio4 intellexeram. Ego, ut quod res est dicam, valde suspexi egregias defunctae virtutes et Deum rogo, ut aliqua ex meis filiabus5 in easdem laudes possit accrescere. Sed tecum didici et nos et nostra omnia ex Dei omnipotentis arbitrio pendere, cui nos submitti aequum est.
Scripsi ad Petrum6 de vestimentis, Didericum7 vero huc evocavi, ut uxor8 ei puerpinat. Ejus quod Meusnerium9 tangit negotii memor ero, quamquam vix quicquam sperare audeo, nisi Bruxellis sit unde juvari possit, nam hinc nummi ut mittantur, is vero fiet nunquam. Gratissimum mihi est, quod de principe Condaeo10 scribis. Illud scias velim praeter eas, quas ex Sti Dionysii fano ad patrem dedisti litteras, me hoc anno vertente nihil a te vidisse ad nos scriptum. Legatus Venetus11 Contarenus scripsit ad Graswinkelum12 magnifice et amice de te; spero ejus familiaritatem tibi jucundam, forte et in rebus gerendis utilem fore. Scribunt qui in domo sunt Pavii13 te subsidium florenorum decies centenorum millium a Gallia petere; Gallos vero in totum se excusare, propter varios quos in Germania alunt exercitus.
Egi nuper cum Corvino14 de negotio religionis, cujus in postremis meis15 memini. Putat ille te cum bono Ecclesiarum, si Carentonenses tibi communionem offerant, eam acceptare posse et ministrum tibi - si operae pretium videbitur - lutheranum sumere, qui in eadem cum Gallis sit communione. Nam, ut tu solus tertiam in Gallia speciem, lutheranorum nimirum, qui a reliquis reformatis dissideant, constituas, id regem16 passurum non putat.
388
In tractatu, quod cum rege Galliarum pangimus comprehensum audio omnes, quas bello aut nos aut Galli subigimus civitates, solam Romanam religionem exercituras. Audio et nobis Brabantiam Bruxellas usque, Gallis Flandriam cessuram ad nostra usque confinia. Nescio, an Galli bonae sunt fidei futuri. Ut timere desinam interceptionem litterarum aut mearum aut tuarum in Brabantia, rogo aliquas mihi occultas litterarum notas mittas, nisi me iis uti mavis quae apud Reigersbergium17 sunt.
Vale cum uxore et liberis.
Hagae, XXVI Martii 1635.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.