Nobilissime Domine Legate,
E ternis tuis ordine redditis de dato 23, 27 Februarij et 5 Martij2 gratum est mihi intelligere, qui tibi honores habiti, cum receptus in urbem deductus ad regem3 auditus et dimissus sis et quod nihil omissum ex iis, quae honori legatis amicorum dari consueverunt.
Nec minus gratum est ex ultimis tuis percipere diligentiam et industriam tuam in auspicanda negociatione quodve caute in ea et ad praescriptum progrediare. Mihi ulterius nihil occurrit monendum nisi ut similiter praescriptis limitibus omnino insistens pergas et tanquam pro scopo tibi propositum4 putes inquirere de omnibus5 in ipsorum intentionem et destinata6. In reliqua quam maxime rem integram in adventum7 meum servare ac8 sustinere. Infra aliquot dies hinc iter meditor bono cum Deo, quem veneror, ut id nobis feliciter procedat et tibi quoque prosperas res largiatur.
Vale.
Dabantur Wormatiae die 16. Martij anni 1635.
Adres: Nobilissimo Domino Hugoni Grotio, Sacrae Regiae Majestatis Sueciae Consiliario et ad Christianissimum Galliae Regem Legato ordinario.
In margine schreef Grotius bij de eerste regel (met onderstreping in de tekst): Non inveni.
In dorso: 16 Martij o. st. 1635 canc. Axelstern.