eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2069. 1635 april 23. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Mirum hic omnibus videtur quod tu in postremis litteris2 scribis, in Gallia jam deliberari, apertene in Hispanum3 arma sint sumenda necne, quod jam diu decretum oportuit: praesertim cum isti fundamento innitatur totum, quod cum rege4 pepigimus faedus.

    Principem Condaeum5 exercitui in Lotharingia imperaturum laetus intelligo, quippe qui sciam eum et tibi esse amicum et patriae nostrae non male velle. Regem ipsum in limitibus Picardiae fore, multasque Ambianum et Abbevillam bellicas machinas misisse, hic pro comperto dicitur.

    De negotio religionis scripsi nuper prolixe6 neque pater7 dissentit; vide, an aliquid possis conari, quod in reip. Christianae bonum cedat.

    439

    De iis, quae tibi adversus Roterodamenses necessaria sunt, agam cum senatore Reygersbergio8, quem hic cras aut perendie expecto.

    Nunc hic omnia fervent belli paratu, convocantur undiquaque milites, Noviomagum destinatum est conventui, diesque dictus ad ultimum hujus mensis. Interea princeps9 ipse podagra laborat, sperat tamen brevem ei malo moram fore, ut ipse ad exercitum proficisci possit, educturus in hostem praeter equitatum, ducentas et viginti militum centurias. Neque minus mari intentus est, quam in rem a provintiis conferentur trecenta florenorum millia, ad armandas viginti quinque naves, e quorum numero decem halecum piscatoribus inservient, quindecim vero cum archithalasso10 mittentur obviam iis navibus, quae ex Biscaja venire dicuntur, quanquam ego credo quindecim eas naves destinari, ut cum tantundem Gallicis - est enim is numerus in faedere comprehensus - Flandricam oram observent.

    Nos hic jam Dunkerkanos adeo metuimus, ut praesidium ab equitatu vetendum sit, quare duae huc turmae venturae dicuntur ad arcendum hostem, quem spolio hujus loci inhiare credunt.

    Cancellarius11 ubi advenerit, fac quaeso intelligam, an res cum Gallo sint compositae; non abs re foret eum aliquo pacto ad animum revocare quam Pavius12 dignitati legationis tuae fecit injuriam.

    Utenbogardus13 jam non scribit propter ingravescentem indies uxoris14 morbum, interea per me tibi se excusat, scripturus et de legato Tileni15 et negotio Aurati16, ubi collegarum mentem - ad quos ea de re scripsit - intelligerit.

    Salutant te uxoremque tuam Losecatius17 cum sorore, qui jam hic apud nos sunt; uxori quas petiit rationes mittam, ubi a mercatore Wourebio18 didicero, quantum pro vestibus Diderici19 sit solvendum, et eadem opera ad ipsam scribam.

    Vale.

    Hagae, XXIII. Aprilis 1635.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Ne fasciculus nimium
    excresceret unum exemplar
    libelli ab Episcopio confecti20
    mitto missurus et alterum,
    ubi erit occasio.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA., Eerste afd., coll. Hugo de Gr., aanw. 1911 XXIII, no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 2056; beantw. d. no. 2091.
    2 - No. 2056.
    3 - Philips IV van Spanje.
    4 - Lodewijk XIII; het verdrag was op 8 februari te Parijs gesloten.
    5 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    6 - No. 2052.
    7 - Jan de Groot.
    8 - Nicolaes van Reigersberch.
    9 - Frederik Hendrik.
    10 - Filips van Dorp (1587-1652), sedert 1629 luitenant-admiraal van Holland en daarmede van de gehele vloot.
    11 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    12 - Dr. Adriaen Reyniersz. Pauw; zie no. 2031, p. 390 n. 5.
    13 - Johannes Wtenbogaert.
    14 - Maria Petit Pas.
    15 - Daniel Tilenus; hij was in 1633 overleden.
    16 - François d'Or; zie over hem III, p. 34 n. 6.
    17 - Frederik van Losecaat, gehuwd met Grotius' zuster Adriana.
    18 - Vgl. no. 2058, p. 426 en n. 3 aldaar.
    19 - De jongste zoon Diderik, die voor zijn studie in het vaderland verbleef; hij had tot leermeester de luitenant-generaal van de artillerie Johan van den Bosch.
    20 - Simon Episcopius, De rechte Ovtheyt; zie no. 2047, p. 411 n. 14.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]