Illustrissimo viro Hugoni Grotio, Gerardus Vossius, S.P.
Ante dies paucos accessit me optimus et doctissimus vir Theophilus Rykwaert2, partim, ut de more inviseret, partim etiam rogatum, ut aliquid ad te literularum in gratiam filii sui Justi3, qui has ad te defert, exarare vellem. Facio vero id ac lubens, praesertim quando idem e me poscunt Barlaeus4, Corvinus5, Hasius6, quem jam ante annos viginti ex Eglissemiano certamine cognitum tibi arbitror.
Est Justus hic juvenis ingenio valens ac eruditus quemque tres isti, quos proxime dixi, etiam a vita et moribus mihi commendant et adversus obtrectatores, quibus nunquam humana caret vita, magno affectu tueantur. Laudat quoque hac parte filius meus Matthaeus7, cui non ita magna, aliqua tamen cum eo familiaritas fuit; uti et filio tuo Petro8, occasione ea, quod uterque juris scientia a Corvino imbueretur. Sane dignissimum arbitror, cujus ratio habeatur, sive ejus opera utilis tibi esse potuerit, sive alium istic noris, cujus liberis erudiendis praefici possit.
95
Volupe fuit ex Lomelio9, Pavoni10 a secretis, nudiustertius cognoscere de valetudine tua tuorumque, praesertim post vulnus nuper familiae inflictum tuae, quod primo animum valde perculit, ut omnium tui amantium ita maxime Petri tui, sic ut aliquot diebus nunc cibo abstineret, nunc vix tangeret: mentionem vero carissimae Mariae11 etiam postea non nisi lacrymans audiret. Omnino amore magno hi duo se mutuo complectebantur. Advocando et alloquio detersimus moerorem, ut potuimus, memores, quae nobis praestitisses literis non unis nec solis, sed Sophompanea12 comitatis, in maximo luctu nostro13. Sed dicere etiam non possim, quantum solatii attulerint filio tuo, quas literas scripseras ad parentem, fortes profecto: partem enim earum a se exscriptam mihi quoque filius ostendit. Hactenus filius tuus usus Corvini convictu, sed conqueritur hospes ejus se angustius habitare, alia etiam praetendit, praesertim de valetudine majoris filiae14. Si ibi minus bene possit, ut aliis in aedibus bene filio sit, a patruo15 curabitur ac lubens in societatem hujus curae veniam.Bina operis nostris Grammatici16 exemplaria jam diu spero acceperis, uti et a Blauwio17 Sophompaneam et geminas exinde a nobis literas18, quibus inter alia de Junio nostro19, Galilaeo de Galilaeis20, et Leone Allatio21 respondi: de duobus his plenius aliquid brevi, ut spero, scripturus.
De publicis rebus nihil addo, quia non dubito, quin aliunde melius certiusque ea intelligas.
Salutant te plurimum uxor22 ac liberi23, ac mecum etiam heroinam conjugem ac familiam universam.
Amstelodami, XVI Kal. Sextil. Anni MDCXXXV.