eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2188. 1635 juli 20. Aan A. Oxenstierna1.

    Tertiae hae sunt literae2, quas intra quintum diem scribo ita re exigente, ne qua in melius pejusve mutatio Sublimitatem Tuam lateat.

    Hodie Ruellae egi cum cardinali3; satis diu locutus est mecum liberaliter non de Germanicis tantum, sed et de Italicis Belgicisque rebus. E Belgicis partibus victoriam novam perscribi dicebat nondum tamen certa auctoritate; in Italia parari ingentia. Cum post gratulationem de rebus in Valle Telina prosperis actasque gratias pro perpetuis ejus in bonum commune vigiliis venirem ad ea, quae mihi injuncta sunt de legatione et pecunia, legationem ad Saxonem4 et vicinos principes ajebat jam impositam Davausio. Si tamen illum alia attinerent et res moram ferre non posset, de alio legato mittendo negotium non fore difficile. De pecunia non negabat quidem, sed exaggerabat magna impendia, quae pro re foederatorum fierent, sed de utroque volebat cum patre Iosepho5, qui in eadem domo, sed alio in conclavi erat, agerem. Cum eo collocutus vidi plane eum id agere, ut, quamdiu abest Davausius, is, qui hactenus apud Saxonem moratus est6, haec quoque negotia peragat et, si opus sit, legati dignitate ornetur. Laudabat eum multis nominibus et quod Germanice calleret. Rem jam eo perductam dicebat, ut facile mutari non posset. De pecunia cum exposuissem, quam justis de causis et quamdiu deberetur, adderem interpositam Feuquerii7 fidem, dicta Butillerii8: Bulionium9 autem sola ducenta millia polliceri pridem erogata ab Heufdio10 et ipsi debita, ita nihil restare, quo nunc tam necessario tempore uti Sublimitas Tua posset: hac illius tenacitate elabi occasiones pulchras, inter alias abducendi a Saxone militis. Dixit sibi semper improbatas illas moras, velle se operam dare, ut promissa impleantur et retineatur amicitia utilis utrisque; et si Ruellae fuisset Bulionius, secum eo acturum fuisse. Addebat jam in itinere esse copias ad augendas eas, quae sub Feuquerio sunt, atque ita sperare se servari posse Maguntiacum, quod tamen jam amissum, ut ille antehac dixit, ita multi credunt, utinam falso. In sermone cardinalis et hoc observaveram praeferre eum metum, ne sociorum aliqui

    99

    seorsim sibi consulant; ego illum de Suetia, ille me vicissim de Gallia securum esse jussit.

    De pecunia non quiescam et puto successum adfore.

    Deus, Excellentissime Domine, Sublimitatis Tuae curam pergat gerere.

    Sublimitatis Tuae devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 10/20 Iulii 1635.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 162; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 66.
    2 - Na nos. 2185 en 2187.
    3 - De Richelieu.
    4 - Johann. Georg, keurvorst van Saksen. Van dit gezantschap is herhaaldelijk sprake in de brieven van deze tijd; gezonden werd tenslotte Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    5 - Over père Joseph zie no. 2178, p. 80 n. 4.
    6 - Le sieur de Beauregard; zie no. 2144, p. 24 n. 9.
    7 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    8 - Claude le Bouthillier.
    9 - Claude de Bullion.
    10 - Johan Heufft (†1652), bankier te Parijs en Zweeds zaakgelastigde.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]