eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    137

    2218. 1635 augustus 3. Aan G.J. Vossius1.

    Scripsi heri ad te, Vossi praestantissime, via alia2; nunc ne me putes imputatorem non tui proprie scribo, sed amicorum causa communium Suedi et Poloni - gentes audis duas forte nunc inter se hostes, sed id nihil ad Musas - Benedicti nempe Skyttii3 et Georgii Slupeckii4, quos ego et propter te amo - sunt enim non eruditi tantum, verum et boni - et propter te, cuius opus est uterque. Alteri pro oratione missa5 gratias egi, alterius literis6 respondeo; cumque vias haec ad ipsos mittendi ibi rectius quam heic cognitas existimem, patieris spero hoc super tot alia a me tibi iniungi oneris, sed ea lege atque omine, ut si quid tu, uxor7, liberi8 habeatis, quod curandum sit, nostrum omnium, quotquot heic sumus, ne parcas operae.

    Vale, vir eximie.

    Tuus ut semper
    H. Grotius.

    Scribebam Augusti III ex novo Calendario anni MDCXXXV.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 64. Gedrukt Epist., p. 168.
    2 - No. 2217.
    3 - Over Benedikt-Bengt-Skytte zie V, p. 242 n. 2.
    4 - Jerzy Slupecki de Konary; zie IV, p. 52 n. 7.
    5 - Vgl. no. 2203, p. 116 en de verwijzing in n. 2 aldaar.
    6 - No. 2216.
    7 - Elisabeth Junius.
    8 - Vgl. no. 2186, p. 95 n. 15.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]