Illustrissime Domine,
Anteverterat literas tuas 19/29 Iulii datas tristis nuntius de capto ab Hispanis castello Scenquiano2. Qui positum loci intelligunt idoneum inferendo in omnem partem bello, illi demum vident, quam sapienter princeps3 consilium recuperandi hujus loci rebus aliis omnibus praetulerit. Plurimum haud dubie, qua ad salutem, qua ad gloriam Batavae rei interest eum locum in hostium potestate non relinqui.
163
A Francofurto ne nos quidem quicquam habemus certi obseptis aut incertis itineribus. Rumores tantum, qui Meti aut Argentorato perferuntur, ajunt civitatem misisse ad Hungariae regem4 ad obtinendas pacis conditiones; jamque nunc liberum esse eo aditum Caesarianis eamque ob causam abrumptum Saxenhausii pontem. Franquendaliam, Hanoviam, Manhemum, arcem Heidelbergae ajunt premi, haec ab hoste, illa magis a fame, quae et in exercitibus tum Valettae5 tum Lafortii6, sive potius Incolismensis7 - is enim jam Barram advenit -, magna esse dicitur, nec mirum vastatis pridem agris, e Gallia vero commeatuum longo transitu et ob id intuto, ut apparuit, captis nuper a Lotharingico milite iis, qui Nanciacum ferebantur. Pro solatio est par apud hostes malum, cui ut medeantur Caesariani ad Lindaviam et alibi frumentum coëmunt. Lotharingus dux8 multum copiis superat Gallicas sibi oppositas ideoque et oppidula Darnajum et Fontenajum facile cepit et equitum aliquid cecidit. Rex ipse Hungariae apud Ulmam nunc esse creditur, tum ut et eam civitatem ad pacta Noremberganis paria impellat, tum ut Helvetiorum turbet concordiam, qui regi Galliae9 XII millia militum ut conscriberet permisere, verbo quidem ad tuendam Vallem Telinam contra novos ex regione Tirolana paratus, re autem ipsa, ut multi heic credunt, ad comprimendas Aquitaniae seditiones, adeo non exstinctas, ut Burdegalae suburbium ab agresti plebe expilatum sit publicanos in poenam vestigante10.
De Maguntiaci statu quid dicam, nescio. Contulit eo vires non exiguas Galassius11. An metu adventantis Valettae et ducis Bernhardi12 - putantur horum copiae simul efficere XX millia - abiturus sit trans Rhenum, ut multi sperant, nescio. Illud intelligo a rege ei vetitum praelio experiri, quod metuo, ne emanet. Classis Hispanica disjecta nuper, ita refecta est, ut circa provinciae Narbonensis littora appareat.
Rex Galliae ad constituendam cum Caesare13 pacem quotidie invitatur. Sed nihil eum constituturum seorsim a sociis arbitror. Video autem Gallis hoc saepiuscule evenire, ut quod ante occasione rapta facile efficere potuerunt, id postea cogantur tentare immenso majoribus sumtibus et periculis. Neglectus hujus causae, partim inde, quod qui possunt plurimum negotiis omnibus per se pares esse non possunt, aegro praesertim corpore, quorum autem sunt secundae aut tertiae partes ii aut otium quaerunt, aut laborem alii in alios rejiciunt. Accedit quod protestantium res nolunt nimium invalescere, partim ob metum a suis protestantibus, partim ad aucupandas pontificis14 gratias, quas nisi magni facerent, nunquam frater cardinalis Riceliaci15, cardinalis et ipse, archiepiscopatu Lugdunensi se abdicasset nullo alio praemio nisi Romae manendi. Ego ut facile credam sponte sua hunc pontificem Hispanicae potentiae non admodum favere, ita arbitror dum
164
Hispanus tantam Italiae partem tenebit nemine illic suis viribus pari, neque hunc pontificem nec qui ei successuri sunt liberos satis futuros, ut quae sentiunt Hispano displicentia aut fortiter agere aut aperte dicere audeant. Hinc illud, quod pontifex hic ipse post mortem regis Gustavi16, cum vel maxime formidanda erat Austriaca magnitudo, adjuverit res Hispani concessis illi per Indias decimis rogatisque Italiae principibus, ne deessent laboranti rei Romanae; inde tot pro Lotharingiae duce proque matrimonio Lotharingico legationes nec unquam pax commendata, nisi cum ea egerent Austriaci. Haec consideratio Galliae pontificem respicientis, pontificis autem sive aulae Romanae plurimum pendentis ab Hispano, partim pretio, semper metu, movere deberet reges principesque protestantes, etiam eos, qui armis immixti hoc tempore non sunt, ut stabilita inter se concordia officiis mutuis et junctis quantum fieri posset consiliis etiam arma eminus ostentando rem communem periclitantem perducant ad aequas pactiones, ipsorum deinde inter se federibus muniendas. Ego certe apud eum, qui cis paucos dies hic futurus est, Angliae legatum17 non desinam et commune hoc negotium et quod communi huic negotio innexum est Palatinae domus, modis omnibus promovere.Est is legatus, vicecomes Scudamorius, vir magna nobilitate et eruditione non minori, apud archiepiscopum18 valde gratiosus. Illud displicet, quod Anglicanas naves aliquammultas ad Hispaniae oras ire intelligo, aliquam, quod hic metui video, Hispano operam aut in militum pecuniaeque travectione aut in Brasilia navaturas. Sed hoc certius nos dies docebit, ut et de animo in nos Poloni19, quem et ipsum paratos habere exercitus, sive ad promovendam pacem sive ad bellum gerendum, credi volunt tum qui hic sunt ejus gentis, tum quae ex illorum locis veniunt literae.
Literae Caesaris ad legatum suum20, quae scriptae dicuntur, quanquam genuinae mihi non videntur, sunt tamen tales, quae plurima vera et a Caesare si non scripta, certe cogitata contineant. Illud certum est legatum Romae, qui est Caesaris21, accusatum a pontifice, quod in pace Saxonica22 protestantibus plus aequo concessum esset, respondisse ferme in eam formam, quae est in istis literis, idque ad multos viros illustres Roma perscriptum est.
Nobilissimo D. filio tuo23 omnia opto prosperrima et, ea si provenerint, inter gavisuros vel primus nomen profitebor meum. Ipsum, familiamque omnem ac te praesertim, illustrissime domine, Deus servet incolumes florentesque.
Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7/17 Augusti MDCXXXV.
Adres: A Monsieur Monsieur Camerarius, Conseiller d'Estat de la Reine de Suède et son Ambassadeur à La Haye.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R. 8 Sept. A. 1635.