Mi frater,
Tuas 6 Augusti datas jam nunc accipio Deoque gratias ago pro parentum2 valetudine, pro qua vobisque omnibus precari eum non desino.
De chartis memineris rogo. Puto eas apud Arsenium3 latere remque Wolfio4 satis esse cognitam. Noverit et Duvenvordius5, ubi chartas Roterodamo sine
185
inventario ablatas reliquerit. Mea plurimum refert et eas et libros habere nec differri Rotterodamense lentum nimis negotium6.Scripsi nuper7 via Rotomagensi. Nunc hac repeto via cupere me, ut quamprimum relegatur omnis pecunia quam apud Hollandiam ejusve civitates habeo, et quidem gravissimis de causis.
Magontiacum reliquit Galassius8 seque Wormatiae tenet magna ejus exercitus parte in obsidiones varias. Francofurtum et Ulma jam desierunt inter nostra numerari. Et grave damnum a duce Lotharingo9 accepit Lafortius10.
Daetselario11 volo optime et causam amici mihi ab eo jam alterum commendatam cordi mihi ostenderem esse, siquem Spirae nossem. Nunc cum noverim neminem, quid agam, nisi exspectem, dum quem aut illorum aut ibi notorum noverim. Miror in Batavis editas Poloni literas12. Filius Didericus13, ubi hybernari coeperit, huc veniat. Petro14 consilium dedi, quod optimum puto.
Video epistolarum mearum aliquas non pervenisse. Erant quaedam commissae iis, qui a legato mittebantur Pavio15. Forte et eas nactus erit Arsenius. Per Brabantiam nullae literae sunt. Itaque pontificiis nuntiis16 nihil debemus.
D. Peiresius17, senator Aquensis, missam ad se a Puteanis18 tragoediam meam cum iis, quae accedunt19, statim nec inspecta - alioqui enim, ut puto, non fecisset - misit Romam ad Barbarinum cardinalem20. Quae theologorum et aliorum apud vos de iis scriptis sint judicia, scire aveam.
Ego adhuc Carentonianae ecclesiae me non addidi. Expendo omnia, ut id faciam, quod Deo gratissimum, ecclesiae utilissimum, familiae meae saluberrimum sit. Velim scire, an is Amirandi, professoris Salmuriensis, de Praedestinatione liber21, de quo scribere memineram, in illas partes venerit. In Treselii22 aedibus
186
audio contagio aegrotari. Itaque nihil illac mittite. Sunt alii Rhotomagi, per quos curari nostra ad tempus possint.Vale cum optimis parentibus omnibusque tuis et nostris.
Lutetiae, 23 Augusti 1635.
Quae pro nobis Rhotomagum mittenda sunt mittentur ad Heufdium, cognatum et cognominem ejus, qui hic res Suedicas et Batavicas curat23.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.