209
Frater optime,
Nisi me absentia per hasce ferias excusaret, affinis essem culpae, quam semper a me amoliri conatus sum, quod quaternis tuis litteris, quas X2, XVII3, XXI4 et XXIII5 mensis Augusti ad me dedisti, unico tempore respondeam. Sed nimirum priores Sylvae ducis accepi, alteras inverso ordine praeterita septimana, postremas hodie. Pro variis, q[uae] in iis nuntias, novis gratias habeo merito maximas. Quanquam enim multa sunt aliter cadunt quam speraveramus, praesertim in Germania, interest tamen, ne postremi mala nostra ignoremus.
Hinc vix quicquam, quod reponam habeo, nam et terra et mari nihil bonae rei hoc anno gestum est. Maritimae copiae optimam profligandi hostis occasionem elabi sibi passae sunt incertis adhuc causis. Sunt qui putent aliquot Dunckerkanorum naves a nostris in portu Scotiae quasi obsideri.
Archithalassus Hollandiae6 nudiustertius cum suarum et Gallicarum navium parte rediit incolumis nullo hoste viso; duas ipse naves vi tempestatis a reliquis avulsas periisse e suis arbitratur.
Ad Schenkianum propugnaculum nihil magnae rei geritur. Germanicam Rheni ripam tenet noster et Gallicus equitatus et ex adverso Schenkiani in eadem Rheni ripa aliud a nostris extruitur castellum Betaviam alio non minus firmo castello, qua solum est arctissimum, ita munimus, ut hostem ejus ingressu prohibere non dubitemus. Gallicam Rheni ripam copiis et Germanicis et suis insidet cardinalis Austriacus7, cujus exercitus cum transfugiis, tum nostrorum excursionibus indies minuitur; ille si inde discesserit, putatur princeps8 in ulteriorem Rheni ripam copias suas promoturus, et propugnaculi obsidionem aggressurus, quod jam tantum tormentis et igneis globis quatit ac terret.
Nudius tertius libellus hic famosus9 sparsus est, in principem, Duvenvordium10, Boechorstium11 aliosque et ad Provincialem curiam delatus. Qui legerunt judicant a ministro aliquo hunc prodiisse foetum, qui principem simulationis in negotio religionis praecipue arguit.
210
Privata quod attinet, Didericum12 in castra remittimus, ut opera, quae jam fiunt nova, inspiciat. Petrum13 praeterita septimana hic habui; is magnum juris amorem prae se fert et in eo profectus facit non spernendos, sed ut in Brasiliam aut aliovorsum naviget, induci nullo pacto poterit. Sed de his aliisque cum senatore Reigersbergio14, ubi redierit e Selandia, agam, ut et de chartis tuis, quae in deputatorum sunt manibus15; nam ejus opera et consilio etiam in hac parte indigeo.
Libros tuos omnesque, quae Delphis aut apud Blommii viduam16 depositae fuerunt, chartas tribus ligneis thecis includi jussi, ut, simulatque reliqua nactus fuero, tibi mittam. Pecuniam a quaestore recipere non possum nisi sub mensem Majum, ut et ad uxorem scripsi.
Nulli jam hic Hagae sunt, qui de poesi rectum possint ferre judicium. Siquid de poematis tuis intellexero, scribam. Vossius17 dixit quibusdam videri Sophompaneae18 versus ad tragoediae latinae cothurnum non assurgere; sed ii homines, an Graeca unquam cum judicio legerint, nescio.
Liber professoris Salmuriensis19 an hic extet, inquiram. De Treseliana20 contagione doleo; uxor, quae hic est, ejus21 nihil se inde intellexisse ait.
Corvino22, Utenbogardo23, Vossio quas jussisti aut dedi aut misi litteras.
Salutant te parentes24, soror25 cum marito26, meaque uxor27 cum liberis28.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, X Sept. 1635.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très-chrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 10 Sept. 1635 W. de Groot.