eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2271. 1635 september 13. Aan Willem de Groot1.

    Mi frater,

    Duos hos libros Utenbogardo2 et Millio3 missos ab homine, qui reformatarum quondam partium, ob bonorum operum praedicationem dejectus pastorali munere, postquam diu per remonstrantes in Hollandia Holsatiaque, postremo et per Socini congreges ambularat, obtentus sibi satis datum putavit ad romanam ecclesiam transeundi; cujus ope pro medico animarum factus est corporum medicus. Et ne sic quidem vetus opificium obliviscens hanc bonorum operum laudationem edidit4, in qua agnoscas διφυές τι, interpretationes quidem apostolicorum locorum ab illis sumtas, per quos transiit, distinctiunculas autem illis interpretationibus minus congruentes, haustas ex scholasticorum inerudite subtilium minutiloquentiis. Ego tibi pro labore hos libros curandi fructum lectionis deberi intelligo; non tamen, ut a te exigam, quod ego praestiti, ut totum hoc qualecunque est, perlegas, sed et oculo delibes caetera, haereas autem nonnihil in ea parte, quae optima est quaeque ad Scripturae intellectum pertinet. Ego de meo consilio adjungendi me ad ecclesiam reformatam, multo quam nunc est aequiorem, neque

    213

    sentiendi tantum, sed et loquendi libertatem ferre edoctam scripsi ad te antehac5 neque tamen quicquam responsi habui. Ventine tardent an sint quidam et literarum latrones, nescio.

    Te cum parentibus6, uxore7, liberis8, propinquis, amicis optime valere quam maxime opto.

    Lutetiae, 13 Septembris novi Cal. anni 1635.

     

    Filium Didericum9, simul hybernari coeperit, huc mitti rogo.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 856. Beantw. d. no. 2302.
    2 - Johannes Wtenbogaert.
    3 - Naar ik vermoed: Abraham van der Myle (1653-1637)
    4 - Misschien Petrus Engelraeve, die na verbanning wegens remonstrantse gevoelens naar Sleeswijk-Holstein is gegaan en rooms-katholiek is geworden. Nadien is van zijn lot niets meer bekend. Voor Socinus zie V, p. 122 n. 2.
    5 - Zie no. 2211, p. 127.
    6 - Jan de Groot en Aeltgen van Overschie.
    7 - Alida Graswinckel.
    8 - Zie voor hun namen no. 2237, p. 166 n. 9.
    9 - Diederik leerde in het vaderland onder Johan van den Bosch vestingbouwkunde.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]