Frater optime,
266
Scripsi ante triduum2 per Curii filium3, nunc iterum repeto, nequa bona curandarum litterarum elabatur occasio.
Libros tuos chartasque, quae apud nos sunt, omnes ligneis tribus thecis inclusos mittimus veteri nota
signatos. Nihil ejus generis apud nos jam reliqui est praeter Inscriptiones Smetii4 patris5 nomen praeferentes, quas ille sibi retinuit. Retinui et ego duos manuscriptos in folio, in quibus multa patriarum urbium descripta sunt privilegia; eos pater e bibliotheca Douzae6 tibi utendos datos credit, et haeredes Douzae eorum ante aliquot annos mentionem fecisse asserit. Ego aliquoties in iis video mentionem fieri manuscripti Berlariani7. Caeterum nescio, quo jure tui sint, et dubitare me facit patris auctoritas. Tu si et eos libros tibi mitti velis, fac intelligam.Sunt et apud nos gentilitiae tres picturae tuae, quas si et ipsas mitti placet, ut jusseris curabo.
Spero numerum librorum tibi constiturum, sed video nonnullos vitio tecti in aedibus Hohenloicis8 et mutatione loci propter comitis Bergani9 et deinde Hohenloici10 adventum, pejus quam vellem affectos, sed et hoc infortunio tempotum acceptum ferre debes.
Filium Didericum11, ubi in hyberna discessum fuerit, ad te mittemus; sed si princeps12 ipse illic hybernari constituerit, cum hyemis tempore nihil fere possit addiscere, an non etiam nihilominus venire eum ad te jubeas, id vero explices velim.
De Petro13 vero animi tui sententiam intelligere valde expeto, et interpellat me saepiuscule de ea re Corvinus14: nihil est quod eum vel ad brevem navigationem a nobis induci posse arbitreris.
267
De rebus publicis nihil a me boni accipies: ferunt rumores Bernardum Weimerensem15 cum copiis suis aut certe potissima earum parte a Gallassio16 caesum, castris, tormentis ac impedimentis exutum: et frequentes quos hactenus habuimus malorum nuntii, ut hoc quoque credamus facit17.
De recuperando propugnaculo Schenkiano18 parva spes est, nisi hyems nobis aliquid auxilii attulerit. Interea hostium progressus sisti posse speramus. Sed si Caesar19 ubique in Germania triumphet, vereor, ut in nos cudatur faba20.
Reygersbergius21 se cum Rotterodamensibus, quos et ipsos jam pestis affligit, acturum brevi pollicetur. De cogenda ea, quae hic est, pecunia, rogo mihi ad ea, quae super hac re antea scripsi22, quamprimum respondeas.
Adrichemus noster23, e castris redux, Pavio24 longiorem in Galliis moram indixit, quippe cui domuitionem princeps Auriacus neget. Nunc iterum annitar, ut illud de testimonio Delfensium perficiam.
Ex Reigersbergio intelligo rursus aquam tibi haerere super tua cum Carentonianis conjunctione, et sunt jam varii, qui e Galliis intellexerint eam tibi jam stare sententiam, ut te ipsis sis adjuncturus: profecto scire ii homines debebant te publicam esse personam, et proinde sine dignitatis tuae jactura non aliter posse ipsis accedere, nisi cum praerogativa honoris legatis competente.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis25, et quid rerum apud vos geratur, saepiuscule perscribe.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, IX Octobris 1635.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 1 Nov.