eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2407. 1635 december 20. Aan G.J. Vossius1.

    Cum privatus his in locis viverem, vir praestantissime, ut honestis studiis pro mea facultate prodessem, verti post Stobaeanae2 collectionis versus3 et sententias e comoediis atque tragoediis4 etiam Planudeam epigrammatum Graecorum congeriem5. Adieci epigrammata non pauca praeter ea, quae suae editioni subnexerat Henricus Stephanus6 ex inscriptionibus et libris.

    Postquam huc legatus veni, bene me facturum existimavi, si inchoata absol-

    427

    verem. Et cum scirem, Salmasium7 τὸν πάνυ illa eadem epigrammata cum antiquae fidei codicibus contulisse, impetravi ab eo quae annotaverat, quaeque ego ex conjectura notaveram, in iis vidi mihi librorum auctoritatem accedere.

    Nunc parata sunt omnia8, ut in vulgus dari possint Graeca et latina eodem modulo, quo Stobaeana illa et scenica, ut velut ad duos fratres pari cultu tertius addatur.

    De typographo cogitanti, non dubium est, quin prius occurrat Blavius9 noster, mei meorumque amans. Illud displicet, quod video, si ei res committatur, me incertissimum fore temporis, quo exiturus sit liber. Gnarus gnaro loquor. Deinde nescio, an habeat homines idoneos ad Graeca maxime corrigenda et indices faciendos, qui librum iuventuti utiliorem faciant. Si his rebus potest aliqua inveniri cautio, extra controversiam praeferendus est aliis.

    Postea de operum majorum editione cogitabimus. Hac de re consilium expectabo tuum, exemplar, quod sequi typographi debeant, ubi tempestivum tibi iudicabitur, transmissurus.

    Spero epistolia mea10 de nova pollicitatione Galilaei11 acceperis.

    Legatus, qui hic est Britannicus12, archiepiscopo13 amicissimus, te multum diligit multusque mihi cum eo de te sermo.

    Vondelium ex filii literis14 intelligo Sophompaneae nostro eum exhibuisse honorem, ut eum sua, id est felicissima manu, Batava civitate donarit. Magnas illi gratias debeo, quod qui de suo praestare potest meliora, amicitiae testandae causa in meis vertendis laboraverit.

    Vale, vir optime, et de nobis bene merendo ne defatigare. Annum, qui sequitur et qui sequentur, tibi tuisque felices opto.

    Tuus tuo merito
    H. Grotius.

    Lutetiae, XX Dec. MDCXXXV.

     

    Ad indices faciendos erunt et illi, qui in Stephanaea sunt editione in folio15, et doctissimae annotationes Brodaei16; velim enim indices esse tales, qualis est nostrae editionis Lucani17, cum brevi explicatione.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 114. Gedrukt Epist., p. 203. Tesamen met no. 2435 beantw. dd. 17 maart 1636 (dl. VII).
    2 - Johannes Stobaeus, uit Stoboi in Macedonië, stelde in de 5de eeuw na Chr. een bloemlezing - Ἀνϑολογία of Florilegium - samen uit meer dan 500 Griekse schrijvers.
    3 - Dicta poetarum quae apud Io. Stobaeum exstant. Emendata et Latino carmine reddita ab Hugone Grotio. Accesserunt Plutarchi & Basilii Magni de usu Graecorum Poetarum libelli. Parisiis, Apud Nicolavm Bvon, in via Iacobaea, sub signis S. Claudij, & Hominis Siluestris. MDCXXIII; Ter Meulen-Diermanse, no. 458.
    4 - Excerpta ex tragoediis et comoediis Graecis tvm qvae exstant, tvm qvae periervnt: Emendata & Latinis versibus reddita ab Hvgone Grotio. Cum Notis el Indice auctorum ac rerum. Parisiis, Apud Nicolavm Bvon, in via Iacobaea, sub signis S. Claudij & Hominis Siluestris. MDCXXVI. Ter Meulen-Diermanse, no. 468.
    5 - Anthologia Graeca cum versione Latina, Hugonis Grotii edita ab Hieronymo de Bosch. Ultrajecti e typographia B. Wild & J. Altheer, MDCCXCV. Zie hierover en over Maximus Planudes no. 2142, p. 23 n. 2.
    6 - Henricus Stephanus -Henri Estienne- (1528-1598), vermaard Frans boekdrukker. In 1566 gaf hij zijn Anthologie uit: Ἀνϑολογία διαφόϱων ἐπιγϱαμμάτων παλαιῶν ....
    Florilegium diversorum epigrammatum veterum in septem libros divisum, magno epigrammatum numero & duabus Indicibus auctum. Genevae 1566.
    7 - De Franse klassiek-filoloog Claude de Saumaise -Salmasius-, hoogleraar te Leiden; ter zake zie men Ter Meulen-Diermanse, no. 534 en remarque 6.
    8 - Vgl. N.T. Lukas 14, 17.
    9 - De Amsterdamse cartograaf en uitgever Willem Jansz. Blaeu.
    10 - No. 2392.
    11 - Over Galilei zie V no. 2108, p. 489 n. 7.
    12 - John Scudamore.
    13 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    14 - Wellicht een (verloren gegane) brief van Pieter; ter zake zie ook no. 2358, p. 347 n. 8.
    15 - Misschien de uitgave van 1600: Epigrammatum Graecorum, annotationibus Joannis Brodaei ... necnon Vincentii Obsopoei, et Graecis scholiis illustratorum, libri VII. Accesserunt Henrici Stephani in quosdam Anthologiae epigrammatum locos annotationes. Francofurti, Wecheli haeredes.
    16 - Jean Brodeau (± 1500-1563); zijn uitgave van Griekse epigrammen was in 1549 bij Froben te Bazel verschenen: Epigrammatum Graecorum libri VII, Annotationibus Jo. Brodaei illustratorum. Cum indice. De in noot 9 vermelde editie bevat de commentaar van Brodaeus in tweede uitgave.
    17 - M. Annaei Lvcani Pharsalia: sive de bello civili Caesaris et Pompeii libri X. Ex emendatione V.C. Hvgonis Grotii, cum eiusdem ad loca insigniora Notis. Accesserunt Variarvm Lectionvm Libellus; & rerum ac verborum Index locupletissimus, operâ Theodori Pvlmanni & aliorum concinnati. Ex Officina Plantiniana Raphelengii, MDCXIV.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]