Mi frater,
Negotium mihi a D. Utenbogardo2 commendatum, commendavi Treselio3 dixique mihi aequissima videri, quae tu aliique de ea re respondistis. Rescripsit mihi. Vult sortem penes se retinere. Cavere non vult. Non desinam, quicquid potero, amicis commodare.
Nos domi nostrae Natalem Dominicum precibus celebravimus. Adfuit dux Wittembergicus4, comes Swarsenburgius5, Baunes6, nobiles Suedi Germanique multi.
Fati dogma apud nos non minus quam apud Angliae legatum7 vapulat.
Scripsi nuper D. Vossio8 parata esse mihi omnia Anthologiae9 emendatae et in latinum versae cum additamentis nonnullis; ita meritum Blavium10, ut, si
439
velit, praeferendus sit aliis, sed ea lege, ut certus sim de tempore, intra quod perficienda sit editio. Illud oblitus sum addere e re fore, ut editio fiat cum illis notis indicantibus nomina hominum ac locorum in contextu, qualibus usus est Henricus Stephanus11, fabricatis ad id typis, in Poëtis omnibus et in hujus speciatim Anthologiae editione in quarto.Velim memineris, ut Casaubonianas literas12 reddat nobis Rivetus13, Tileniana14 Lamairius15, De Hero et Leandro16 Blavius. Praeterea de ablatis mihi chartis Rotterodami atque Hagae, de quibus saepe antehac.
In honorem senatoris Molini17 nuper mortui hoc scripsi:
Urbs Venetum dixit, cum conderet ossa Molini, Clara tuli libris nomina, clara toga, Virtutes artesque simul qui claudat in una Mente, mihi talem saecula nulla dabunt. Legavit patriae sapientum scripta Molinus, Solamen Veneti, sed leve mortis habent, Invenient in tot librorum millibus aegre, Quae nuper poterant ejus ab ore peti. Ἀδϱιαϰᾶς διέπουσα σοφᾷ χεϱὶ ϑεσμὰ ϑαλάσσας, Θῶϰοι ἐλευϑεϱίας, ϰυδιόνειϱα πόλι, Τῶ πένϑευς μέτϱον ἴσϑι. σὸς οὐ ϑάνε παντα Μολίνος. Ζῶσι γὰϱ αἳ τὴνω σεῖο πεϱὶ πϱαπίδες. Ζᾶ μνᾶμα ζᾶ δῶϱον ὃ σοι πόϱε, μύϱια βίβλων, Τῶν ἀϱετῶν τῶν πϱὶν μάϱτυϱες ἱστοϱίαι. Ἱστοϱίας σϰοπίαζε, βίου φάϱον. οὐδένα δ᾽ ἄνδϱα Εὑϱᾶσεις τόσσαις τόσσον ἐν ἱστοϱίαις.18Vale cum parentibus19, uxore20, liberis21, amicis.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 28 Decembris 1635.