eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2425. 1636 januari 4. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Cum nuper in parlamentum rex2 edicta ferret nummaria3, ex quibus sub hoc quidem parlamento tantum se pecuniae facturos quantum postremis scripsi

    451

    literis4, ex omni autem Gallia ad viginti et quinque milliones sperant additis iis, quae refundere cogentur aerarii hirudines, Hieronymus Bignonius5 regius advocatus, orationem habuit celebratissimam6, qua ita ostendit parendum regi et necessitati parenti, ut interim quam noxiae sint publico illae dignitatum nundinae non taceret. Nam neque sine populi injuria exerceri munera caro emta et idoneos militiae homines ad alia avocari7: labare et Galliae famam apud externos, ut ad ea redactae quae ultimis periculis ultima adhiberi solent. Initium in immensum excreturo malo Franciscum Primum8 fecisse adeo jam tunc aversante Deo susceptos ex reductis inde pecuniis conatus, ut ab illis nihil reliquum Gallia habeat praeter luctus et imminuti imperii memoriam.

    Haec tam libere dicta rex indoluit, ideo quod audirent haec qui eo venerant multi, inter quos et ducis Caroli9 uxor10. Fruitur tamen Bignonius praestiti officii conscientia, quanquam a rege voce cancellarii11 reprehensus. At primus parlamenti praeses12 et blandiente oratione et rerum odiosarum silentio, quantum parlamentariis displicuit, tantum apud regem inivit gratiae, ut ad eas, quas habet dignitates praefecturam urbis Parisiensis et cancellariatum equestrium regis societatum adiunxerit.

    At parlamenti classes aliae se cum rex venit non convocatas queruntur; omnes vero de edictis, quae nec lecta nec audita ad regis nutum probarunt, de iis jam introspectis querelas ad regem meditantur. Quia ipsa edicta ejus generis publicari non solent, rerum contentatarum indiculum mitto.

    Ad Sanctichaumontium13 trajici pecunias audio. Venerunt in hanc urbem ex Italia Bellevrius14, ex Germania Feuquerius15 et Lagrangius16 consilia collaturi.

    De Maguntiaco, Hanovia, Hagenovia, Colmaria sicut certi habeo nihil, ita pejora metuo. Illud dolet, quod Suedi militis circa illa loca agentis licentiam incusant Galli, ut infestam sibi non minus quam ullam hostium vim.

    Cardinalis Riceliacus majorem indies diligentiam custodiendae saluti suae adhibet jamque et carrucam loricavit inter coria, quibus ambitur interjectis e ferro laminis, quae transitum globis impediant.

    Dux Bulionaeus17, quem jam pontificium et pontificii credunt et reformati, etiam disputatione in vulgus eunte, quasi quae inter principem Arausionensem18 et ipsum intercesserit, huc dicitur venturus, sive ut de Sedano regi tradendo transigat, quod reformati metuunt, sive ut purget se de captivis Hispanis, qui

    452

    nuper Trajecto ad Mosam evasere19, quod ipsius culpa factum hic dicitur, quia, inde cum abiret, mandata dederat, quibus severiorem illorum custodiam inhibebat.

    Polonos Romae laborantes, ut cum pace pontificis20 regi suo21 liceat cum palatina22 conjugium facere, multum adjuvant Galli.

    Mitto Marini23 literas, qui, si quid magni per Italiam sperat, vereor, ne fallatur.

    Gallicarum ad Rhenum copiarum apud Tullos pars maxima est. Gallasius24 ipse trans Rhenum agere creditur, sed relictis satis multis, qui cisrhenanam possessionem Gallis interturbent.

    Haec vix scripseram, cum venit ad me Britannicus legatus,25 cui video spem aliquam datam componendi illud electorale negotium, quod cum Gallia controversum ei erat. Perscriptum ipsi fuerat induciarum Batavicarum moram in sola Brasilia esse; id pecunia posse sanari.

    Misi ad Heufdii cognatum26 de pecunia; ait se melius quam antehac sperare. Ego eos, qui aerarium regunt, video diem de die ducere nihilque nobis dare praeter bonas spes et forte pecuniae particulas, de cetero re tota pendente ab ipsorum arbitrio. Studii in res nostras signa non video. Siquid praestant, metu praestant nec longius quam metus durat.

    Iam nunc a Vienna literas video, quae nihil magni nuntiant, nisi scriptum ad Piccolominium27, ut terris Neoburgici28 parcat. Et mitti ad electores29 qui captent suffragia.

    Ex Italia literae nos docent Gallorum sociorumque exercitum in Lomiliana terra agere, tantum ut inde alimenta habeant, ea ubi defecerint, propositum in Novariensem agrum ire, qua parte Olegium est. Crequiaco30 cohortes ex Languedocia duas advenisse; exspectari e Delphinatu et Provincia tres alias; Mediolanensibus sua quoque exspectari auxilia ex Hispania et e Germania per Helveticas Alpes; nihil tamen ante ver agi posse validis ibi oppidis nec capi facilibus, nisi justa obsidione. Additur et Parmensem31 spe Sabromati et Sabaudum32 spe recuperandi Pigneroli lactari, ut a Gallica amicitia discedant; et esse Genuae principis Carignani33 uxorem34 paratam itineri in Hispaniam. Ab Hispanis miti-

    453

    gari papae animum, parere ejus imperiis jusso Borgia35. Eosdem nullam omittere curam retinendas ad insulas36.

    Post haec omnia, Excellentissime Domine, et hoc anno et secuturis felicia Tuae Sublimitati comprecor.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4 Ianuarii 1636 ex novo Calendario.

     

    Literae reginae matris37 in solo scripta Hispanici juris satis ostendunt, quantum et ibi sit belli taedium38.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    In dorso: Praesent. Stralsundi, die 22 Jan. 1636.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 206; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 137.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - Vgl. no. 2403, p. 421.
    4 - No. 2413.
    5 - Jérôme Bignon; zie over hem III, p. 154 n. 5.
    6 - Vgl. no. 2421.
    7 - De editie der Epist. heeft de lezing ‘evocari’.
    8 - Frans I (1515-1547; geb. 1494).
    9 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    10 - Nicole van Lotharingen; zie over haar no. 2421, p. 444 n. 8.
    11 - Pierre Séguier, sedert 11 december 1635 kanselier.
    12 - Nicolas Le Jay; zie III, p. 123 en IV, p. 289.
    13 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont, gezant van Lodewijk XIII bij Axel Oxenstierna in Duitsland.
    14 - Pomponne de Bellièvre; zie no. 2423, p. 449 en n. 11 aldaar.
    15 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    16 - Jacques de Loys de La Grange aux Ormes.
    17 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon; zie no. 2322, p. 295 n. 16.
    18 - Frederik Hendrik.
    19 - Vgl. no. 2361, p. 353.
    20 - Urbanus VIII.
    21 - Wladislas VII (IV).
    22 - Elisabeth, oudste dochter van de in 1632 overleden Winterkoning, Frederik V van de Palts; het huwelijk met de Poolse koning heeft geen doorgang gevonden.
    23 - Over Charles Marin of Marini zie V, p. 436 n. 4.
    24 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in het leger van Ferdinand II.
    25 - Burggraaf John Scudamore.
    26 - Johan Heufft was bankier te Parijs en zaakgelastigde zowel van Zweden als van Frankrijk; zijn - gelijknamige - verwant is de in no. 2250 genoemde; zie aldaar, p. 186 en n. 1.
    27 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    28 - Paltsgraaf Wolfgang Wilhelm, hertog van Neuburg en Jülich-Berg.
    29 - Zie no. 2382, p. 381 n. 13.
    30 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    31 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    32 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    33 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    34 - Marie de Bourbon, gravin van Soissons (1606-1692).
    35 - Gaspar de Borja y Velasco (1582-1645), kardinaal, aartsbisschop van Sevilla en Toledo; hij vertegenwoordigde de Spaanse koning bij de Romeinse Curie.
    36 - Ste. Marguerite en St. Honorat.
    37 - Maria de Medici.
    38 - Dit postscriptum ontbreekt in de editie der Epist.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]