Excellentissime Domine,
Postquam postremum ad Sublimitatem Tuam scripseram2, fuit apud me legatus Venetus3, cujus sermones eo tendebant, ut crederetur ab Hispano4 pacem haberi non posse, nisi omnibus rebus restitutis in statum, quem habuerunt anno MDXXVIII. Itaque bellum persequendum omnibus, qui restarent. At aliunde disco Batavos aut certe partem eorum potentiorem, Hollandos ac Zelandos, magno teneri desiderio ponendi extra periculum commercia. Idem legatus ut pontificem5 se sectantibus, ita Anglum6 putabat protestantibus idoneum fore conciliatorem: cujus tamen consilia in eo non probabat, quod agnosci hic vellet electoris7 dignitatem, priusquam fidem fecisset in partes communes bene affecti animi. Pomeraniam ajebat se ex Charnassaeo8 didicisse Batavorum insulis peninsulisque persimilem, in hoc etiam quod defensu facilis. Lubecae dissidium aliquod intercessisse cum Suedis, quod et aliunde audieram. Rohanio9 satis animi ad intercipiendos Caesarianos10, qui trans Alpes in Italiam eunt, nisi ejus conatibus, quod metuitur, aperte se objiciant Helvetii; Danum11 paci in Germania constituendae sedulam operam dare.
463
Ex eo res ista parlamentaria, qua de re scripseram nuper12, processit longius. Cum a parlamento missi nuper ad fanum S. Germani regem13 convenissent, quaesivit rex, Bignonius14 ubi esset, auditoque eum in criminum foro occupari, recte fecisse eum dixit, quod non appareret, futurum alioquin fuisse, ut non ex sententia acciperetur. Adversus novas15 has dignitatum nundinas imprimis magnus calor fuit ejus classis parlamentariae, quae enquestuum sive inquisitionum dicitur. Horum libertas non fuit sine linguario. Senatores Laisnaeus16 et Foucaldus17 capti et Andegaviam in custodiam missi sunt; praeses Barillonus18 Salmurium, Severinus19 Clarimontem in Arvernis, Faber Albonius20 Brestam intervallis satis magnis.
Pervenit ad manus meas viri in Anglia eruditissimi Iohannis Seldeni liber21, contra ea, quae pro maris libertate a me aliisque scripta sunt. Titulum fecit Mare Clausum sive De Dominio Maris primumque asserit mare occupari et in jus proprium concedere posse; deinde ab Anglis occupatum iurisque Anglici factum, non proxime littus modo aut quod sinuum nomine venire possit, sed ad Hispaniae, Galliae, Batavorum, Germaniae, Daniae oras usque, et quidem tanto imperio, ut in tam vastis spatiis nemini piscari, navigare, hostem hostiliter habere liceat, nisi ubi et quatenus rex Angliae id permittat. Talia tutanda cum susceperit vir ingeniosus et doctus haud dubie multos sibi contradicturos praevidit me certe spectatore futuro certaminis, quando neque Suediae jus laesit ac de me privatim humane admodam loquitur.
De rebus Germanicis quae habemus - literae enim inde ad me aut non scribuntur aut si quae scribuntur, intercipi solent -, valde sunt incerta, sed qui hic est Colmariae syndicus22 ait novissimis se didicisse literis non ita premi id oppidum, ut non crebro erumpatur. Homburgum etiam tum in Gallorum fuisse potestate; de Hagenovia, ut et de Hanovia, bene existimari; Hogendorpio23 significasse ducem Bernhardum24, ne quas a se aut Gallis suppetias exspectaret,
464
sed locis illis derelictis Confluentem se conferret Treviricam25; cardinalem Valettam26 ire liberandam ad Alsatiam; in hostilibus castris multum esuriri; Badensi Durlachio27 qui hic est, pecuniam dari, ut octo conscribat cohortes sive regimenta. Hactenus Gallici exercitus pars maxima apud Tullos est.Ut Suedos Westfalia ejiciant ire ajunt Bonighausium28 et Granam29; quos ex Poloni30 copiis Caesar31 in sua stipendia acceperat, partim Wormatiam venisse; ad tuendas insulas, quas Mari Interno Hispani possidere coeperunt32, venisse naves longas satis multas; aliaque ejusmodi, quae, quia non satis certos autores habent, affirmare non audeam.
Die Martis, qui abiit, cardinalem Riceliacum conveni eique dixi quae ex Smalchii literis de mora Sublimitatis Tuae in Pomerania et de misso ad Sanctichaumontium33 idoneo homine cognoveram. De nostris adversus Saxones rebus prosperis dixi me indicem futurum fuisse, nisi sero admodum ad me literae pervenissent. Eae erant, quas attulerat a Sanctichaumontio missus34.
Postea incepit dicere cardinalis edoceri se meis in Hollandiam literis res Galliae ut conclamatas describi; addi a me Gallos in paciscendo esse. Negavi haec, ut liquido poteram, et cum dixisset haec a Gallicis legatis35, qui apud Batavos sunt, perscripta, ostendi haec a conspiratione hominum mihi, non ob aliud quam quia male mihi fecerunt, male volentium, Pavonis36 et Arsenii37, proficisci; longe alia de me testimonia praebiturum, si opus sit, D. Camerarium38. Natam forte hanc fabulam, quod Bruxellenses in editis rumusculis scripsissent39 captas a se literas meas ad Sublimitatem Tuam, quibus exitium Galliae Batavisque augurarer adeo conficto argumento, ut cum exempla, quae scribo, literarum contulissem, nihil repererim congruens. Satis ostendere Bruxellenses, quam mihi male velint, qui mihi inimicos, quos scirent habenti vellent amicorum benevolentiam eripere. Maritimas Hollandiae ac Zelandiae civitates florentes navigatu mercatuque non mirum pacis esse cupidas. Me patriae oblitum, nisi quatenus rempublicam, in qua tot necessarios aliquantillum etiam facultatum habeam, salvam exoptem, totum in rebus esse Suedicis; neque aut adeo imperitum, ut nescirem, quantum Suedici regni interesset, dum ipsi bellum manet, Batavos bello non subduci, neque tam malae fidei, ut consilia velim dare regno illi Tuaeque imprimis Sublimitati, cui omnem meam dignitatem debeo, contraria. Si ipsi placeret osten-
465
dere aliquid, in quo prodesse Galliae commodis possem, multo me calumnias rebus quam verbis refellere promptiorem.Inter haec multa vultu verbisque satis benignis interfatus dixit se libere ac candide mecum agere voluisse, atque in posterum fore, ut apertius mecum ageretur. Secuti sermones de nostris adversus Saxonem40 rebus, de opportuno ad bellum gerendum Pomeraniae situ aliaque ejusmodi; nec tacebat, quae hactenus in Gallicis exercitibus peccata41 essent, ea emendandi sibi, temporis discipulo, curam fore. Abeuntem longe prosecutus est cum comi excusatione, quod turbam vitans non ultra procederet.
Illud paene omisi addere de Tua Sublimitate deque principe Arausionensi42 ita locutum, ut qui me crederet utriusque gloriae toto favere animo. Videt Tua Sublimitas, quibus rebus implere literas legati cogamur43, rerum meliorum ignorantia.
Deus, Excellentissime Domine, det mihi et hinc nuntiare grata et isthinc cognoscere.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 1/10 Ianuarii 1636.
Pacis honestae ac communis negabat se cardinalis spem adhuc videre.