eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2607. 1636 mei 30. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Nihil quidem nunc magni scribendum erat, sed quia Jacobus, comes Hanoviensis2, juvenis fortissimus - id malo ponere quam fumosos titulos: hoc enim proprium est, fortuita caetera - de suis domesticis unum mittit Hagam, peccaturum me putavi3, nisi saltem te salutarem et, si nihil aliud, quomodo valeres,

    168

    inquirerem. Ea enim res me non modice sollicitum habet. Sunt et alia, quae scire velim de Lunemburgico4 et landgravio5 et quid hoc anno tam feliciter inchoato facturi sint nostri Batavi.

    Heic res procedunt quidem, sed quam vellemus lentius. Dux Vinariensis6 et cardinalis Valetta7 nunc demum abierunt amisso Confluentium oppido, momenti non levis. Spero satis futurum temporis, ut Hagenoviae succurratur, confirmetur Colmaria, sufflaminetur Argentoratum satis ad lapsum praeceps.

    Multum laetor bene procedentibus Brasiliae rebus. Utinam et alia regna, quibus suspecta est Hispanica magnitudo, aliquid ibi audeant.

    Comes Licestrius8 jam Rotomagi est. Si Angli nihil aliud quam verba et phaleras adferunt, nihil agent neque Ratisbonae neque Lutetiae. Et turpe est potenti regno tam diu trahi.

    Quid Cunaeum9, virum eruditissimum, retineat, quo minus Seldeno10 respondeat, miror.

    In Italia Placentiam audimus commeatus importatos; et Rohanio11 militis pecuniaeque nonnihil mittitur, quod pridem factum oportuit. Panis magna in ejus exercitu inopia est nec Veneti suppeditare volunt, nisi oculata fide.

    Dux Bulionius12 apud regem13 missae aliquoties interfuit videturque rex sua apud Ordines Federatos autoritate efficere velle, ne illi ob mutatam fidem minus fidei habeatur.

    Vale, vir illustrissime, cum omni familia.

    Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
    H. Grotius.

    XXX Maii novi Calendarii, anno MDCXXXVI.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    In de copie te Uppsala staat boven aan de brief in margine: Redd. A.o 1636 d. 8/18 Juny.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 23; copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 44. Gedrukt Epist., p. 235. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Jakob, graaf van Hanau-Münzenberg.
    3 - De copie te Uppsala heeft de lezing: putabam.
    4 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    5 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    8 - De extra-ordinarius gezant van Engeland was Robert Sidney, graaf van Leicester; zie no. 2567, p. 113 n. 1.
    9 - Petrus Cunaeus; zie over hem VI no. 2179, p. 81 en n. 10 aldaar. Zie ook no. 2589.
    10 - Over John Selden en zijn Mare clausum zie V, p. 515 nn. 7, 8 en 9.
    11 - Henri, hertog van Rohan, luitenant-generaal der Franse troepen in Graubünden en de Veltlin.
    12 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon; betreffende zijn overgang tot het katholicisme zie o.a. VI no. 2322, p. 295 n. 16.
    13 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]