eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2673. 1636 juli 17. Aan F. Sprecher1.

    Nobilissime Domine,

    Miror, quid literis nostrum utriusque evenerit. Quinque sunt menses, ut ais, quod a me nullas recepisti. Ego hoc anno abs te accepi scriptas III Martii nov. Cal. deinde datas VI Maii; praeterea has nunc ultimas diem ferentes II Iulii. Respondi omnibus; scripsi et non interpellatus, nempe XXX Ianuarii novi Cal.2, primo die Aprilis3, XVII Maii4: quarum literarum exempla penes me sunt. Curavi autem

    259

    modo per Genevam Relingeri5 opera usus, modo per Rohanii6 hic domesticos, semel etiam per Anglum legatum7, qui ad suum in Helvetia missurum se dixerat. Marino8 itidem scripsi diligenter, quoties literas ejus acceperam.

    Noli credere quicquam unquam a quoquam mihi dictum, quo tibi obtrectaretur. Et si esset, ego non crederem gnarus, si quis alius, virtutis tuae et ejus, quam secutus es, religionis semper studiosissimum, cum ipsorum consilia non semper cum tuis congruant, noli mirari, si literas aut ad te aut tuas intercipiunt ac detinent. Sed haec frequentia nunc sunt terra marique pericula, queis viri boni terreri non debent, quo minus honestissima cogitata, quibus offendi nemo potest, nisi qui de se male sentiat, inter se communicent. Tuae mihi literae, tua manus, tua verba, tui sensus et sunt et fuerunt et erunt semper gratissima. Neque a tuis sententiis super communi bono ulla in re discrepo. Et quae abs te accepi, eorum participem semper feci faciamque M.D. cancellarium9 cum tuae constantiae summaeque probitatis, ut debeo, testimonio. Nec dubito, quin is te ob tua merita ac meo etiam, si quid id potest, elogio plurimi faciat.

    Haud dubie duci Rohanio ad omnes occasiones intento per illud, quod accepimus, ultra Ticinum flumen praelium via struitur, ut se cum suis popularibus ac sociis in agro Mediolanensi conjungat. Video ex literis Mediolano scriptis multum ibi trepidari, portas lapidibus obstrui, agrestium ingentem fieri fugam.

    De rege Hungariae10, quin rex Romanorum sit futurus, non dubito. Angli trahi se patiuntur, interim labitur tempus. Bavarus11 res suas firmat: committuntur mira Hispanorum arte ac felicitate cum Batavis Angli, dum hi piscatum impediunt Batavis, Flandris pecuniam ac militem transvehunt.

    Hanovia obsidio liberata est a Suedis nostris: Lamboiae12 nihil minus exspectanti ademta castra, caesus eques, deinde et pedes ipse cum mille suorum Steinheimii, quo profugerat, obsidetur machinisque impetitur. Et credo jam ipsa et id castellum et ingens frumenti, quae ibi erat, copia in potestatem devenerit. Dola et Tabernae Alsaticae oppugnantur ac defenduntur. Capellam intra Galliae fines cepit exercitus sub principe Thoma13 ex Belgio satis magnus: non sine mala fama praefecti14 ut ignavi, quanquam ipse culpam rejicit in eos, qui necessaria ei saepe postulanti subministrare debuerant. Spero hoc periculum, quod Galliam jam ipsam aggreditur, excitaturum animos procerum, ut multis et magnis hactenus peccatis medeantur. Nihil magis opto quam saepe abs te, cujus et fidem et judi-

    260

    cium plurimi facio, edoceri de his, quae ibi aguntur ac judicantur, paratus vicem reponere.

    Vale, vir nobilissime, amice optime.

    Lutetiae, XVII Iulii novi Cal. MDCXXXVI.

     

    Venti nobis literas et ab Hollandia et a Pomerania pridem est, quod invident. Illud scimus VIII m et amplius ex Suedia recens in Germaniam venisse. Habemus exercitus in Brandenburgico, in Westphalia, ubi Minda capta Osnabrugum obsidioni exemimus, et nunc ad Moenum egregios. Magdenburgum bene defenditur. Doleo in oppugnatione Tabernarum periisse nobis comitem Iacobum Hanovium15 et tribunum Heibrunnium Scotum16, viros egregios.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 41; de copie bevat enige schrijffouten. Gedrukt Epist., p. 245. Betreffende geadresseerde, Fortunatus Sprecher von Bernegg, zie IV, p. 138 n. 9. De brieven van Sprecher aan Grotius zijn verloren gegaan.
    2 - Van 30 januari is er geen brief, ook niet in copie; wel van 29 januari: no. 2455 (dl. VI), doch dat is een antwoord op een schrijven van Sprecher.
    3 - No. 2533.
    4 - No. 2605 dd. 17/27 mei.
    5 - Marx Konrad von Rehlingen, luitenant-kolonel in Zweedse dienst († 1644), kanselier van Bernhard van Saksen-Weimar.
    6 - Henri, hertog van Rohan, luitenant-generaal van de Franse troepen in Graubünden en de Veltlin. Met de ‘domesticus’ zal bedoeld zijn Benjamin Prioleau; zie over hem no. 2574, p. 121 n. 1.
    7 - John Scudamore.
    8 - Carlo Marini (Charles Marin); zie V, p. 436 n. 4.
    9 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    10 - Ferdinand, zoon van keizer Ferdinand II; in december 1636 werd hij tot Rooms koning gekroond.
    11 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    12 - Wilhelm, baron van Lamboy; zie no. 2665, p. 250 n. 15.
    13 - Tommaso van Savoye, prins van Carignano.
    14 - Gouverneur van La Capelle was René, baron Du Bec-Crespin, markies van Vardes. Hij werd veroordeeld te worden gevierendeeld en vond een verdediger in Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette, hetgeen laatstgenoemde een laaiende woede van De Richelieu bezorgde.
    15 - Jakob, graaf van Hanau-Münzenberg.
    16 - John Hepburn; zie over hem no. 2620, p. 185 n. 1.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]