Magnifice ac generose domine, amice honorande,
Redditae sunt quas usque ad ...2 a meo e Germania discessu septimanatim ad me scripsisti, ex quibus omnibus veterem diligentiam et in pervestigando rerum statu dexteritatem agnosco gratamque habeo.
Respondissem ad ea nunc, quae res Gallicas et nostrarum cum iis connexum concernunt, sed fervent adhuc in deliberatione, nec dum vel de foederis renovatione vel coeteris, quae a St. Chamontio3 proposita sunt, certi quid statutum est; quae ubi definita fuerint, illico significabuntur.
Id vero in praesens te latere nolui: agitari adhuc ista a Gallicis ministris, quae tuam personam afficiunt quaeque mihi a St. Chamontio nomine regis sui4
343
exposita per Smalzium ad te perscripsi5. Haec (?) ex adiuncta copia literarum eiusdem St. Chamontii cognosces, quid porro ea de re in mandatis sese habere dicat. Et proposita mihi ante paucos dies eadem sunt per dominum D'Avaugour6. Ad illas respondebo, quae in rem esse videbuntur adiiciens superioribus, quae suspicionem levare et favori tuo velificari poterunt. Huic quoque multa exculpationi tuae servientia regessi; qui, utut particularem in te adfectum ex veteri aliqua notitia ortum declararit, ex mandato tamen regio se ista monere professus est. Caeterum regni Sueciae administratores quod attinet et quo sensu haec ab iis accipiantur, non est, quod metuas tibi aut existimationi tuae, cum omnia ad honorem ac commodum S.R.M.tis Reginae nostrae7 ac status eius referas idque omnibus nobis constet. Magis est, ut certo statuas, nos, quantum possumus, effecturos, ut dispulsa omni diffidentia causa isthaec in veterem locum reducatur, quo cum regis christianissimi gratia de caetero quoque commodis Sacrae Regiae M.tis vacare possis. Sin vero praeter spem in sententia persistere certum erit Suae M.ti Galliarum, nec ideo tamen deerunt reginae nostrae occasiones praeclarae, quibus opera tua cum emolumento publico ac honore tuo porro uti queat.Interim haud praeter rem futurus es, si accurate inquisieris, an aliquid literarum tuarum interceptum, et a quibus, sit, ut dignoscere valeas, suspicionibusne meris an re aliqua subiecta haec agitentur. Ubi vero ad literas meas per Smalzium responderis, quid porro facto usus sit, perscribam.
Bene vale.
M.tiae tuae amicissimus
Axelius Oxenstierna mp.
Dabantur Stocholmiae die 13 Augusti Anno 1636.
Adres: Sac.ae Reg.ae M.tis Sueciae apud Christianissimum Galliarum Regem Legato ordinario, Magnifico ac Generoso Dno Hugoni Grotio, amico honorando.
In dorso schreef Grotius: 13 Aug. 1636 Cancell.
En boven aan de brief: rec. 12 febr.