eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2763 [1636 september 20]. Aan G. Galilei1.

    Cognationem nobis esse cum coelo ex tuis maxime operibus didici, vir sapientissime, omnem humanum conatum superantibus, quibusque effectum est ut neque veterum2 scripta desideremus3, neque metuamus ne ulla posteritas de hoc saeculo triumphet. Nolo id mihi gloriae sumere, ut me inter discipulos tuos fuisse dicam; magni enim est ingenii ista vel te praeeunte assequi. Inter admiratores si me dixero semper fuisse, nihil mentiar; felicem vero me, si qua tuis partubus in immortalitatis lucem exeuntibus obstetricari possim. Quae4 causa est cur, ubi ex amicorum optimo Adeodato5 intellexissem, te post tot exquisitissima studia etiam ad illam tam diu, tam frustra quaesitam longitudinis deprehensionem ad iecisse vim perspicacissimae mentis6, non ignarus, quantum in eo momentum navigantibus versaretur, Batavis et maris, et maris domitorum domitoribus, praecipue sacrandum hoc repertum, cunctas humani generis utilitates post se relicturum iudicarem. Viam monstravi, quam ineundam censerem, cui spero successum adfore dignum tanti operis merito, paratus in id conferre quicquid aut meae aut amicorum est opis. Veneror te, qui ista aetate tam ingratos expertus animos adversus utrumque invictus et haec et alia plurima ac maxima suscipere pergas. Ista vero non senectus dicenda est, sed vitae perfectio et de omnibus fortunae iniuriis gloriosissima victoria.

    399

    Hunc ego sublimi quaesitum mente triumphum Ducere maluerim, quam ter Capitolia curru Scandere Pompeii, quam scandere colla Iugurthae7.

    Valetudinem tibi opto prosperrimam; quod cum facio, humani generis negotium gero.

    Tuorum meritorum maximo[rum] non ingratus aestimator
    H. Grotius.

    Adres: Sapientissimo Viro D. Galilaeo Galilaei.

    Notes



    1 - Hs. Florence, Bibl. Naz. Mss. Gal., P.I.T. XV, car. 18. Eigenh. oorspr. Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 74. Gedrukt Epist., p. 266; Le Opere di Galileo Galilei ed. Naz. Vol. XVI Firenze 1905, p. 488; C. de Waard, Isaac Beeckman, p. 251. De brief is ongedateerd en volgt in het copieboek no. 2 op de - eveneens ongedateerde - brief no. 2765 en op no. 2764 aan Axel Oxenstierna dd. 20 september. Daarom heb ik hem op 20 september gedateerd. Over Galileo Galilei zie men V no. 2108, p. 489 n. 7
    2 - De uitgave der Epist. heeft - onjuist - ‘vetera’.
    3 - De uitgave der Epist. heeft - ten onrechte - ‘desideramus’.
    4 - De copie te Den Haag heeft, evenals de uitgave der Epist., de - foutieve - lezing ‘Quia’.
    5 - Elias Diodati uit Genève; hij bevond zich in Parijs.
    6 - Wellicht het eerst in 1639 te Parijs verschenen L'Usage du quadran; zie no. 2712, p. 326 en n. 1 aldaar.
    7 - Vgl. Lucanus, Pharsalia IX, 598-600: Hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum // ducere maluerim, quam ter Capitolia curru // scandere Pompei, quam frangere colla Iugurthae.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]