eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2893. 1636 december 18. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Quietis a bello per hiemem rebus sermonum materia sunt principum duorum, quibus praesentia non placent, consilia et paratus ad pacem.

    Apud fratrem regium2 post Guichium3 fuit Chavigniacus4, exceptus ab eo cum eo honore, quo debebat regis legatus; sed spei irritus rediit. Perstat enim regius frater aulam defugere diciturque praeterea poscere urbes securitatis suae pignora, quales olim Hugenottis datas magno cum gaudio Gallia non sine labore recepit. Addit siquis miles per Aurelianum mittatur, id sibi displiciturum causamque fore aliter sibi ut perspiciat. Semel e Gallia ejectus a cardinali5 videt id ei non aeque facile vicinis ad tres fines hostibus et sibi, si urgetur, promtum transire Ligerim et movere validas et acri in rectores odio tumentes provincias.

    At comes Suessionensis6 Sedano literas misit ad Campaniae, quae praefectura ipsius est, civitates et eos, qui ibi cum imperio sunt civili aut militari. Literae

    589

    nec resignatae ad regem missae sunt, qui dure interpretatur, quod comes velut rem summam sui judicii faciens testetur tot onerum, quae plebem premunt, bellique hujus causas apud7 se non esse8 abitioni suae obtendens, quod et se et fratrem regis in carcerem dare propositum fuisset iis, qui res digito temperant. Credunt multi occasionem opperiri hos principes, ut, ubi bellum desierit, sine invidia ac sine hostium commodo sibi destinata exsequantur non defuturis adjutoribus.

    Cardinalis interim Riceliacus communibus Galliae votis verba accommodans ait intra sex menses omnino pacem ubique fore. Et venit ad me his diebus Gothofredus is9, quem comitem ac quasi magistrum iturum cum legatis10 Coloniam scripsi11. Non posse evitari pacem ajebat tanto ejus apud populos desiderio deficientibus pecuniis etsi novae ad eas quaerendas viae tentarentur manifesto periculo. Honestissimam pacis rationem fore restitutionem omnium principum in jura vetera. In rege Galliae, quominus reddatur Lotharingia retento uno atque altero praesidio ad tutelam quietis moram non fore. Pinerolum et speciose retineri posse, quia specialis de eo cum Sabaudo12 facta sit pactio, et necessario debere Italiae totius ipsiusque adeo pontificis13 causa, ad quos ab Hispanorum, si quando opus sit, injuriis tenendos non alia sit via. Suedos sperabat contentos maritimis aliquot oppidis atque insulis fore.

    Respondi generaliter eos, qui Suediam gubernarent, pacis aequae, communis atque honestae percupidos esse; caeterum intercessisse speciales et de Pomerania conventiones. Videndum nobis, ut in tuto sint amici, etiam ii, quos prava consilia a nobis abstraxere quique perire sine communi malo non possent, et ut quam longissime a Suedia amoveantur suspecti exercitus. Ceterum sic me aestimare cardinali Riceliaco, e cujus rebus pendeant Galliae consilia, utiliores fore indutias omnia, quae sunt loco relicturas quam pacem plenam, in qua agendum sit de regina matre14, de matrimonio Lotharingico15 et aliis ipsi aut periculum aut nimis odium facturis16.

    Heri ad me venit Ponica17 ex Anglia referens spem dandi militis duci Vinariensi18 non ante ver. In idem tempus differri arbitrabatur supplimenta, quorum Suedis spes facta esset, nempe ut hoc metu, si possent, conditiones ab imperatore19 sibi meliores impetrent. Nam ne in bellum veniant Angli, facile impedituram factionem Hispanicam, a qua stet calidissimus quisque. Ab iis non taceri multo minore impendio in Anglia, Scotia et Hibernia terras Palatino dari posse quam bellum ejus causa adversus imperatorem Hispanumque20 suscipi. Vereri multas,

    590

    ne archiepiscopi21 molitiones per gradus quosdam rem ad papismum reducant. Se vero et comiter et magnifice habitum praedicabat.

    Vidi his diebus apud me etiam comitis Nassavii Wilhelmi, Heusdae praefecti22, filium23, qui in cetero sermone arctas apud Batavos aerarii res atque inde indutiarum non desiderium tantum, sed et necessitatem indicabat.

    Dixi sustentandum, donec in commune quid fieret. Ceterum quanquam et Gothofredus indutias Batavis procurandas mihi dixerat, cardinalem Riceliacum scio id agere largitionibus, ut etiamsi Gallia se bello eximat, illi tamen in bello maneant, et quod jam cum imperio Germanico pacis commerciorumque jura stabiliant, id ei maxime improbari principemque Arausionensem24, ut talium suasorem, ob id incusari.

    De Feuquerio25 Davausioque26, ut Coloniam eant, constitutum manet. Pro cardinali Lugdunensi27, homine minime fraterni ingenii, quidam putant substitui Valettam28 itidem cardinalem, Riceliaco fidum et rebus regnorum tractandis aptiorem.

    Cardinalem Pasmannum29 ab imperatore mitti vix credibile ajunt qui ista intelligunt, cum is Pasmannus Romae antehac imperatoris nomine rem ausus sit omni haeresi invisiorem, territare scilicet papam concilii universalis convocandi minis. Borgiam30 quoque maxime pontifici exosum ab Hispano mitti vix est, qui credat. Optasse ducem Bernhardum ait Ponica, ut ipse ducis negotia curatum Coloniam eat. Verum se arbitrari multo utiliorem suam operam Lutetiae fore, unde ventura essent mandata, quorum finibus legati Gallici, Coloniae ubi erunt, coërceantur.

    Comes Licestrius31 cum in editis rumusculis legisset landgravium Casseliensem32 armis Palatini ducem destinari, advocato ad se eo, qui res hic agit landgravii33, percunctatus est, quo auctore id vulgaretur non dissimulans offendi Anglos tali fama.

    Conventus locum sumtum Coloniae video jam multis Gallorum ob id displicere, quod non futurae sint in tuto literae per Hispani terras commeantes. Forte et hinc aliquid tricandi materiam rapiet Riceliacus.

    Natalis Dominicus novos nobis Romae pariet cardinales.

    Saepe mecum cogito fieri non posse, ut diu in forti proposito perstet Gallia non tantum ob gentis ingenium per se mutabile, verum etiam quod pretio pervia sint omnia in tanto luxu honorumque nundinis, deinde quod magis magisque in populorum animis gliscet de summa in res omnes papae potestate opinio injuncto iis,

    591

    qui contradicere solebant, Sorbonae ac parlamentis, silentio, ipse autem papa, etiam hic, qui nunc in ecclesia regnat, Urbanus, per se haud factiosus, cogatur tamen se accommodare ad voluntatem Hispani, qui et ipsum et ipsius aulam tanto per Italiam dominatu velut obsessum tenet. Riceliacus autem non levi suo periculo jam sentit poenas, quod plus intra paucos annos quam qui ante eum fuere multis saeculis papae res promoverit, magno regni et regis malo. Etiam cum de matrimonio Lotharingico consulerentur episcopi, sententiam dicere nemo eorum ausus est aliter quam cum hac exceptione, ni aliter papae videretur. Ita homines magno labore quaerunt, quibus vinciantur compedes.

    Gallos et antehac noluisse et nunc etiam nolle, ut dux Bernhardus trans Rhenum arma ferat, cum is id maxime velit, ait Ponica. Magna praeda potitus est ducis Bernhardi exercitus Ionvellae, sed doleo accusari fidem pactorum violatam.

    Notus quidam mihi a Polonia primulum reversus ait regem34 non spernendum cetera multum diei somno impendere; amicae autem delinimentis ita captum teneri, ut de uxore ducenda serio non cogitet. Famam ibi esse Duglassium35 sibimet mortem conscivisse, dum poenam metuit, quod ante confectum Palatinae matrimonium36 auxilia XXX navium Anglicarum obtulisset Polono, eaque re territis Suedis excussisset Prussiam.

    De Rhaeticis relinquo Marino37 suam provinciam; verum sic existimo, nisi Galli multum decedant de suo in eos rigore ac simul debitum diu auxiliis stipendium persolvant, rem in periculo esse abalienatis adeo sociorum animis, quo tempore hostis duabus imminet partibus ex Tirolano et e lacu Lario. Dux Parmensis38 taedio rerum non mirum si aegrotat. Conatur ei Hispanum placare Etruscus39.

    Melo40 legatorum ad pacem unus iter Coloniam incepit.

    Qui per Alpes summas transeunt Germani plus III M esse non putantur.

    In Aquitania non Socovae tantum, sed et Ciburii et Andoiae se permuniunt Hispani.

    Lotharingiam equitatus vastam facit, tum ducum Caroli41 et Francisci42, tum Gallicus sub Longavillano43.

    Arundelius44 jam, puto, in Batavis est, si non rebus certe spe onustus, quae apud credere volentes tantundem quantum res valet.

    Insulas maris Ligustici45 nondum, quantum ex fama discimus, oppugnarunt Galli: et arduum id negotium est.

    Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, rebus Sublimitatis Tuae prosper adspiret.

    592

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius46.

    Lutetiae, 8/18 Decembris 1636.

     

    Haec scribenti intervenit Ponica cras iturus ad cardinalem, qui ipsum illico ducem, quamprimum poterit, exspectat; volebat ducis nomine significari Sublimitati Tuae, quae consilia de se et exercitu suo is cepisset, ea necessitate expressa. Doliturum ipsi, quod non redeat in Germaniam hac hieme Tua Sublimitas, de se vero dicebat idem Ponica mandatum optatumque sibi ex Anglia in Pomeraniam transire, ut ibi Sublimitatem Tuam conveniret eique de rebus actis et imminentibus loqueretur. Sed intellecta Tuae Sublimitatis in Suediam profectione huc se vertisse iter. De ducis in rem Suedicam studio mira.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 288; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 279.
    2 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, broer van Lodewijk XIII.
    3 - Antoine, hertog van Gramont; zie VI, p. 543 n. 11.
    4 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    5 - De Richelieu.
    6 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    7 - De uitgave der Epist. heeft ‘a’.
    8 - De uitgave der Epist. heeft ‘adesse’.
    9 - Théodore Godefroy.
    10 - Zie voor hun namen p. 547 en nn. 3, 4 en 5.
    11 - No. 2881.
    12 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    13 - Urbanus VIII.
    14 - Maria de Medici; zij verbleef in de Zuidelijke Nederlanden.
    15 - Het huwelijk van Gaston van Orléans met Margareta van Lotharingen, dat men door de Franse bisschoppen ongeldig wilde doen verklaren; zie Merc. Franç. XX, p. 849 vv. en p. 989 vv.
    16 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk ‘factura’.
    17 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van Bernhard van Saksen-Weimar.
    18 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    19 - Ferdinand II.
    20 - Philips IV.
    21 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    22 - Willem, graaf van Nassau-Siegen (1592-1642).
    23 - Maurits, op 17 juni 1638 onder de ogen van zijn vader gesneuveld.
    24 - Frederik Hendrik.
    25 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    26 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    27 - Alphonse Louis du Plessis de Richelieu, kardinaal-aartsbisschop van Lyon, oudste broer van de eerste minister.
    28 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    29 - Petrus, kardinaal Pázmány; zie no. 2847, p. 517 n. 4.
    30 - Gaspard, kardinaal Borja y Velasco.
    31 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extra-ordinarius gezant van Engeland in Parijs.
    32 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    33 - Jean Louis Sengel.
    34 - Wladislas VII (IV).
    35 - Georg Douglas; vgl. no. 2500, p. 9 en n. 8 aldaar.
    36 - Er was sprake geweest van een huwelijk van de Poolse koning met Elisabeth, oudste dochter van de in 1632 overleden paltsgraaf Frederik V, de Winterkoning, en Elisabeth Stuart, zuster van de Engelse koning Karel I.
    37 - Over Marini zie men V, p. 436 n. 4.
    38 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    39 - Ferdinando II de Medici, groothertog van Toscane.
    40 - Francisco de Mello, graaf van Assumar, markies van Tor de Laguna.
    41 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    42 - François Nicolas van Lotharingen; zie over hem V, p. 127 n. 12.
    43 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    44 - Thomas Howard, graaf van Arundel; zie V, p. 318 n. 12.
    45 - Ste. Marguerite en St. Honorat.
    46 - Naam en onderschrift ontbreken in de uitgave der Epist.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]