Frater optime,
Recurrens novus annus omnia tibi, uxori, liberis familiae felicia me, ut voveam, admonet nec immerito; cum enim opera mea tibi non possit esse usui, restat, ut precibus pro te, ut et facio, apud Deum intercedam.
Parentes nostri2 pro aetate satis commode valent, uxor mea3 sanitati pristinae restituta est, infans4 valet, quas ob res Deo immortali maximas me gratias agere par est.
4
Pauci jam sunt dies cum Spiringium vestrum5 invisi, qui suo nomine scribi jussit honorificam admodum tui apud viros Sueciae primarios fieri mentionem, optare se ipsum te Sueciam aliquando perlustrare reperturum illic homines minime ingratos.
Adsunt jam nobis cum uxore6 Datesilarius7, quibuscum hodie vestri memoriam, celebravimus. Jusserunt illi et suis verbis salutem vobis nuntiari.
Losecatium nostrum8 nondum ad vos advenisse ex litteris XII praeteriti mensis ad me datis9 intelligo. Audio navem, qua vehitur cum tribuno Maisonneuvio10 aliisque, reflante vento in Angliam delatam, ibique adhuc nuper haesisse; ubi ad eos pervenerit, quaeso, intelligam.
In Gothicis te antiquitatibus11 versari lubens intelligo: spectat hoc ad ornandum illud12 regnum, a quo tu ornaris.
Petrus tuus13 nondum ad nos venit; curabo, ut illi et hort(a)mentis et exemplo ad discendam ex parte praxim praeeam, quae tu ei das in mandatis de describendis formulis et legendo Cujacio14, faciam ut sciat, neque ea, quae ipsi perquam sunt salutaria oblivioni tradat.
Plura non addam, neque enim habeo scriptu digna; illud solum monebo legi hic avide scriptum de pace Pragensi15, quod a te profectum multi sibi persuadent.
Vale.
Tibi obedientissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, Calendis Januarii 1637.
5
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Trèschrestien A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 25 Jan.
In dorso: 1 Ian. 1636. (!) W. de Groot.