Frater optime,
Die mensis hujus octavo literas accepi tuas, quas 18 Novembris2 dedisti.
Brandanus3 et moribus et moderatis sententiis mirum in modum se mihi probat. Non desinam ea moliri, quae ad pacem christianorum pertinent et, ut nihil perficiam, juvabit vel immori tam pio voto. A controversiis populi captum superantibus abstinemus; tradimus et quae christianorum semper fuere communia. Pietatem urgemus, ut necessariam.
De Corselii4 labore in vertendis iis, quae pro Veritate Religionis Christianae5 laboravimus jam audieram: gaudebo et videre. Oxoniae edita sunt nostra sacra6 tantum. De reddendis typographico praelo caeteris cogitemus, ne risum praebeamus eos ornando, a quibus omni modo male tractati sumus.
De libro illo, quo terra quiescere non sinitur7, Vestaeque ei nomen invidetur, scripsit ad me D. Vossius8.
Salmasius9 Diepae diu retentus est ventis adversantibus partim et quia idoneae ad tutelam naves deerant. Ubi venerit, poterit comiter interpellari. Nam illud Barnabae10 ipsius habui beneficio. Ab ipso acceptum ab ipso recipiam, ubi erit commodum. Mea ad Novum Testamentum11 describit Brandanus, Historiam12 Didericus13.
Anthologia14 edi potest, ubi ea invenerimus, quae pulchram editionem facere possunt, qua de re scribo ad Vossium. Quod mihi temporis a negotiis vacuum
568
est Gothicis, id autem est Suediae, antiquitatibus15 impertio. Verti Latine, quod tibi dictum sit, Gothica et Vandalica Procopii16: emendatoria et auctiora ex manuscriptis duobus regiae bibliothecae; uno Vaticano, cujus ad me missa sunt excerpta.Quae Graswinckelius17 pro libertate maris18 scribet, avebo, ubi prodierint, videre, ut unus e vulgo, non ut maris liberi defensor, non ut illi controversiae immixtus, quae ad me ultra jam nihil pertinet. Non memini quis fuerim, quando nec illi, de quibus optime sum meritus, mei, nisi ut noceant, meminerunt.
Petro nostro19 rogo, ut non hortator tantum sis, sed et viae monstrator. Formulas omnes diligenter sua manu describat. Legat nostra, quae vertit20, et Mandata consessuum iuridicorum21 et Merulam, qui ea digessit, et Classes Oldendorpii22. Romanam proprie jurisprudentiam nolo credat aliunde se quam ex Cujacio23 haurire posse. Quae vero usus habet, res judicatae docent.
De foedere, quale scribis, Gallos Britannosque inter nihil comperi. Sunt tamen quae suspicari liceat. Uxori tuae24 felix puerperium: tibi ipsique auctam domum gratulor.
Causam Oudartii25, quam olim26 tibi commendavi, rogo et ipsi D. Reigersbergio27 explices, ad quem ea de re scripsi28.
569
Vale cum tua, tuis nostrisque.
Tuus toto animo frater
H. Grotius.
12 Decembris 1636.