Frater optime,
Brandanum2 recte ad vos pervenisse laetus intelligo eo magis, quod tibi eum probari video sperans omnia tua, quae ad concordiam spectant, consilia recte processura. Fructum aliquem laborum, quos bono publico impend(i)sti, a te meti rationi consentaneum est, quod abunde praestabunt versiones tractatuum de veritate religionis christianae in Anglicum3, et de baptismo in Germanicum sermonem4. Unum addam, quod tibi forte ignotum, etiam illius in Gallicum: scire enim debes Gallum Corselium5 tuas de veritate religionis nostrae meditationes fideliter in patrium sermonem transtulisse6, quemadmodum tibi ex impresso, quod auctor ad te mitti voluit, exemplari propediem, ut spero, constabit. An praeter sacra tua poemata7 aliquid Oxoniae editum sit, scire avebo; hic enim nulla reperiri queunt exemplaria editionis nostrae prioris8.
Rettulit mihi Petrus9 ad Vossii manus pervenisse librum de motu terrae10 a te transmissum, cui in mandatis dedi, ut de ea re latius ad te perscribat, quicquid intellexerit e Vossio, quod ille in se recepit.
De Salmasio11 et Barnabae epistola12 meminero, quando occasio se offeret.
Heinsianae Notae in novum testamentum13 tarde omnino prodibunt, cum ob ipsius tum ob typographorum tarditatem etiam lente festinantium, ubi auctores ipsi opus urgent, quod ipsum facturum non credo; crescit enim sub manu moles.
514
Quae cum ita se habeant, ecquando Salmasiana videbimus? quare auctor tibi sum, ut tua, siqua jam detur occasio, describi facias, sed ea lege, ut bene caveas, ne ullus plagiariis locus sit: facile enim est operi eatenus perducto supremam manum imponere.Graswinckelius noster14 adversus Seldenum15 impigre pergit, libro primo sententiam suam quamplurimis argumentis stabilit tum ex Sacra scriptura petitis tum ex naturae principiis et consensu gentium; secundo vero argumentis a Seldeno propositis respondere conatur tuaque ab exceptionibus ejus vindicare, in quo et tertius liber occupabitur: ubi certo quid per amicum mitti poterit, curabo, ut τὰ ὠϰίστα accipias.
Petrum adhortari non desino, ut diligenter in versione Institutionum tuarum16 se exerceat, et, ubi ad nos venerit, - dixi enim ipsi cum Amstelodamo abscesserit, donec sub vernum tempus in Galliam proficiscatur, hospitium apud me fore - porro adhortari non desinam, ut eo pacto quam commodissime stilum exerceat, simulque iurisprudentiae litet non perfunctorie.
Publicarum verum nihil fere hic certi est, nisi quod male hic apud omnes audit Dorpius17 architalassus aliisque praefecti navium, quasi ipsorum indiligentia classis Hispanica Dunkercae appulerit, ipsi vero criminationes in ipsos Ordines, a quibus mandata data rejiciunt, quasi tantum ad tutandos piscatores fuerint missi.
Ajunt reges Britanniarum et Galliarum18 de recuperando Palatinatu foederis inter se fecisse, exclusis Ordinibus Belgii, nisi Britannici regis imperium in Oceanum velint agnoscere.
Privatum hoc ignorare te nolim uxorem meam19 hodierno die cum ipso diluculo familiam nostram filia20 auxisse, quam Deus nobis sospitet, imprimis vero puerperam, cui Deo et tuam tuorumque salutem ardentibus votis commendo.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XVIII Novembris 1636.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: 18 Nov. 1636. W. de Groot.
Boven aan de brief schreef hij: Rec. 8 dec.