Literas a te, frater, trinas jamjam accepi, et datas 3, 9, 20 Decembris2. Puto alias recentiores Caleti obhaerescere ob certamen, quod obortum est inter naves et cursores de vehenii mercede.
Losecatius3 apud nos bene est. Nos eum ut nostrum curabimus. Et spero ei hanc peregrinatiunculam non infructuosam fore.
Utenbogardum4 ea, quam scribis, frui libertate gaudeo rogoque eum meo salutes nomine et senectutem ei optes prosperam qualem hactenus ei rara Dei bonitate concessam intelligo.
Spero jam receperis Mileterii5 et contra Mileterium scripta6, quae, siquid recte judico, necessitatem imponunt remonstrantibus latine aliquid scribendi et committendi inter se homines tanta confidentia sua placita venditantes7.
Illud de Coddaeo, quod scribis8, aequum est et gaudeo intelligi, quid intersit inter legitimos et conquisitos judices.
Suedi nostri an ad Coloniensem Conventum mittere debeant, etiamnum deliberant. Illud de minuendo manipularium numero vetus est certamen inter praefectos belli et ordines, sed in quo certamine plerunque hi vincuntur.
Bannerii9 res, quantum intelligimus, bene procedunt procedentque, ut arbitror, donec eo se tulerit Galassius10, cujus jam copiae apud Argentoratum comparent.
Parentes11 rogo salutes. Ego eorum, ut primum potero, meminero. Saluta et puerperam tuam12 cum ejus grege13 et amicos.
Vale, 15 Ianuarii 1637. Qui annus tibi nostrisque omnibus sit felix.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
25
Puto receperis et D. Graswinckelii opus14, cum brevi meo responso et ad te literis.