eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    85

    2955. 1637 februari 12. Aan Willem de Groot1.

    Literas, frater carissime, tuas 22 Ianuarii datas2 jamjam accipio.
    Filiae3
    migrationem ad vitam meliorem quod Christiane fers, laudo gaudeoque non ignarus ipse talium casuum. Quod pater4 tanta aetate vegetus sit, magnam Deo debemus gratiam.

    Celsitudinis titulum Galliae exemplo principi Arausionensi5 Anglia quoque detulit. Hollandi vero nostri sero in re tantilla de federatorum conventu queruntur, cum ipsi in rebus majoribus pridem potestatem suam exarmaverint. Iidem homines de minuendo militum numero eandem cantilenam saepe frustra repetent: nam in eo contra ipsorum desideria Gallis et principi bene convenit.

    De colloquio Agrippinensi adeo nihil boni sperant Suedi nostri, ut plane decreverint eo neminem mittere. Interim audiunt quae ab imperatore6 quaeque a Dano7 proponentur, sed ita ut semper ad pacem communem, honestam ac stabilem sua dirigant consilia.

    De Graswinckelio8, cui ego omnia opto felicissima, non plane vanum est, quod dicit Ioachimius9. Miror, qua causa quoque obtentu ejus argumenti scriptionem Cunaeus10 detrectavit.

    De Amelandia festivum commentum est, sed de possessione quid fiet? Et qui placet socero generi factum11?

    Hic nihil est, nisi quod ante quinque hos dies Aureliani frater regius12 regem13 vidit et cardinalem14 a sedente hoc exceptus. Multae inter fratres lachrimae fidem faciunt mansurae concordiae. Comes interim Suessonensis15 desertus Sedani manet: et mater ejus16 ab hac urbe jussa discedere Creiliam se transtulit.

    Uxor nostrique omnes17 tuam ac tuos18 cum parentibus19 et amicis salutamus.

    12 Februari 1637. Dolet mihi, quod meis imperatis Petrus filius20 non melius paret. Propellendus est21.

    86

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 865. Antw. op no. 2928; tesamen met nos. 2941 en 2965 beantw. d. no. 2978.
    2 - No. 2928.
    3 - Titia. Zij was op 17 januari 1637 gestorven.
    4 - Jan de Groot.
    5 - Frederik Hendrik.
    6 - Ferdinand II.
    7 - Christiaan IV.
    8 - Dirck Graswinckel.
    9 - Albert Joachimi, heer van Hoedekenskerke, ordinarius gezant van de Republiek in Engeland.
    10 - Petrus Cunaeus, hoogleraar te Leiden.
    11 - Ernst Zuhm. Hij was getrouwd met Catherina van Cammingha.
    12 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    13 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    14 - De Richelieu.
    15 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    16 - Anne de Montafié.
    17 - Alleen Cornelia en Diederik verbleven bij hun ouders in Parijs.
    18 - Alida Graswinckel. Voor de namen van de kinderen zie no. 2941, p. 64 n. 8.
    19 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    20 - Pieter de Groot.
    21 - De woorden ‘Dolet .... Propellendus est’ zijn aangevuld uit de Clavis ep. Grotii.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]