Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Postquam postremum2 scripsi, habui apud me Bulionium3, ducem Vinariensem4, legatos ambos Angliae5 et Batavum6.
Bulionius omnia, quae nuper dixeram, probabat. Paratum regem7 imperatorem8 pro hoste habere deque ea re instrumentum, si accipiendi mandatum haberem, mihi tradere, rata facere, quae Tua Sublimitas Wismariae9 praeformasset.
De duce Vinariensi mittendo bonis cum copiis serio regem agere.
Causas, cur ad Coloniensem conventum non mitterent Suedi, regi non improbari, visurum, an mediorum interpositu ei difficultati remedium inveniri possit.
Dixi vicissim me quidem nullam specialem potestatem habere acceptandi id, quod de bello in imperatorem conscripturi essent; ceterum si vellent mihi tradere, missurum me et laboraturum, ut instrumentum, quo rata fierent reginae10 nomine, quae Wismariae a Tuae Sublimitate praeformata erant, ad me perveniret. Optare
139
me, ut de Anglia res e voto succederet et collaturum, siquid meae esset opis. Rogare praeterea, ut de duce Vinariensi, quantum posset, deproperaretur negotium et quidem ut ei Rhenum traansire (!) liceret11. Recepit hoc sibi curae fore.Postea ex Heufdio12 intellexi instrumentum illud de hostilitate in imperatorem missum ad Sanctichaumontium13. De bello publice imperatori indicendo, sicut Hispano14 indictum est, nullum verbum.
Accepi postea literas Illustrissimi Domini Bielkii15 de commeatu dato Sigismundo marchioni16: nostris id propositum, ut explorarent hostium animum, verene pacem cuperet, an simularet tantum aut tempori ducendo studeret; ceterum nihil separatim a Gallia ab iis agitari, sed ostendi animum non alienum a pace, quae Suedis amicisque Galliae maxime in commune sit bona.
Hujus rei haud dubie laetissimae Gallis nuntium ut adferrem, Bulionium convenire volui. Sed cum is se excusasset ob articulares dolores, quibuscum conflictatur, eadem per Heufdium, cui omni hora ad eum patet aditus, significavi.
Dux Bernhardus poscit a rege XX millia, iniquum forte ut aequum ferat. Propositum ei Rheni transitus occupare duos, ad Rinfeldum, unde Brisacum premat17, et pontem Argentorati18 tum vero ponere se inter Rhenum et Danubium19. Praeterea multum a se Alsatiae20 curavi regi commendari. Sperare se habiturum quae oportet intra Aprilem21.
Legati Anglicani de foedere deque proposito suo obscure perplexeque loquebantur. Indicia habeo, cur credam eos de coniugio22. Caesaris23 cum Cicerone24 non desperare25. Comes Licestrius etiam de rixa, quae inter nostros nuper evenerat26, loquebatur. Dicebat ne auditum quidem id, quod nos diceremus. Dixi auditum pridem in concilio Basiliensi27; explicui, quam late pateret regnum Suediae et quousque extenderet; quae ejus esset antiquitas etiam externorum testimoniis comprobatae. Praeter Tacitum28 veteresque scriptores alios usus sum
140
et Brigittae29 authoritate et librorumt eiam multorum, qui Romae probati editique essent.Dicenti in Gallia olim aliter visum respondi non putare me eo tempore, quo diceretur, ullam hic fuisse a Suedis legationem; res nostras aliquamdiu in solo Septentrione versatas; ideo minus cognitum in his partibus, post illa Gothorum arma Suedicum nomen.
Pontificis utenti auctoritate dixi nihil me de ea constare, sed solere eam potentiam omnia constituere non tam ex ratione quam suo ex usu: et si qua tyrannidis tempore gesta essent, ea dejecta tyrannide rescindi.
Ordinem sumendum ex tempore, quo regna christiana facta essent, quod ille urgebat, non concedebam et dicebam concedi non posse sine magno rei christianae malo. Praecludi enim certe impediri viam antiquorum regnorum paganis aut mahumetanis regibus a christianam religionem, si dignitas eorum, puta Turcae aut Persae, in infimum gradum dejiceretur, puta post Bohemiam. In ecclesiis quod cantatur - non eripit terrestria, qui Regna dat caelestia30 -, id ad omnia dignitatum momenta pertinere. Testatus sum me nihil praeterea dare privato affectui, cum Angliae, siquis usquam, essem amantissimus.
Literae ab Anglia ajunt editum ab electore31 scriptum contra electionem regis Romani32 dari electori utendas naves a rege, primoribus mercatoribus, quibus accessurae essent a Batavis aliquae; permitti ipsi et militem scribere; brevique aliquem ex Anglia futurum apud Vinariensem ducem.
Ego Anglos arbitror cum Tulipa33 pacem in[ir]e34.
Ehrenbreitsteinum foeda fame, ut audio, premitur. Germani praedictionibus credula natio jactant a Maestlino Tubingensi astrologo35 ante annos quindecim
141
dictum Ferdinando II cuncta prospera fore; Ferdinando vero III adversa et quae ille quaesivisset, hunc perditurum; iidem ruptos glacie arcus duos pontis Ratisbonae in omen male successuri conventus ea in urbe habiti trahunt.In Italia cuncta Hispano proclivia et pecuniae non desunt, cujus rei inopia juxta regentium discordias labefecit res Gallicas. Nunc discordiis adfertur remedium avulso Crequiaco36 magnisque auxiliis promissis, quibus summo cum jure imperaturus sit Sabaudus37, cui et spes fit dandi nominis Celsitudinis regalis, quod pridem ambit, ut multis minoribus datum Celsitudinis titulum aliquo fastigii additamento obumbret. Post Parmensis38 defectionem papa39, Veneti, Itali ceteri, Hispani ad gratiam, ut mos est humani ac praesertim Italici ingenii, se componunt.
Venetus hic legatus40 nuper ad me miserat epistolam a se conceptam ad Serenissimam Reginam dominam nostram; monui, ut ad serenissimae titulum potentissimae adderet, nam et regem sic scribere. Literas curandi - continebant significationem destinati Coloniam senatoris Pesari41 - cum ego obtulissem operam, alia via uti maluit. Credo cum literis Gallorum, quorum suscitatu scripsisse se dicebat. Rogavit me, putaremne induci posse Suedos, ut Coloniam et ipsi mitterent. Dixi putare me, siquis medius non certos faceret hostes, id expetere tum visuros Suedos. Daniae regem42 pridem conciliatoris sumpsisse partes: neque facile eum posse repudiari.
Audio venisse jam imperatoris de commeatu legatorum literas, quales hic cupiebantur. Tamen qui hinc Coloniensem ad conventum ituri sunt43, putant satis tempori se ituros mense Septembri, cum antehac Majus nominaretur. Interim pontificis hic nuntius44 audet nobis intra sesquimensem indutias et intra sex menses pacem polliceri. Et sane videntur a Gallis multa pacis impedimenta futura tolli: probatum quippe a rege fratris conjugium45, quanquam addito, quod et in acta parlamenti relatum est, venire se eo coactum, deinde apposita lege, ut secundum mores ritusque Galliae de integro solennia peragerentur, quae, si ita ferat occasio, obtentum dare possunt mutandae sententiae.
Parlamentum Metense, quod recens contra veterem morem introductum fuerat et sine dubio difficilem habiturum46 fuisset in pace tractationem, paulatim silentio indicto destruitur.
Maximus nodus in Pinerolo est. Nam de Lotharingia facilior videtur fore sub aliqua lege restitutio.
142
Interim praefecti Sanctonici47 literae significant timere se, ne Hispana classis ad Rupellam aut Oleronem insulam veniat, dum Sardiniae inhiant48 Lactucarii49.
Pecuniae quam difficile hic expediantur, documento est parlamentum Rhotomagense, quod nuper sub poena capitali vetuit effectum dare id, quod rex imperaverat, de pecuniis mutuis - nempe ita mutuis ut nunquam redderentur - in civitates ac vicos indicendis: qua re laesam summam potestatem suam rex querens, parat ire Rhotomagum aliquos senatorum exemplum facturus ceteris, ne talia audeant, quanquam excusant illi se, quod quo tempore regis frater et Suessionensis50 moturi aliquid metuebantur, ea quibus apud se quies civilis turbari potuerat, qualicunque remedio praecavissent. Rex senatores parlamenti Parisiensis his diebus alloquens obedientiam dicebat potiorem esse sacrificio et periclitante re summa etiam Romanos ad libera dictatorum confugisse imperia.
Comes Suessionensis quae ad regis fratrem scripserat, quoque modo venia regis uti noluerit, videbit Tua Sublimitas ex charta adjuncta51. Territatur minis confiscationis missusque nunc ad eum Hilario52 capucinus monachus: creditur sermonem injecturus de Combalettae53 matrimonio; quod ne sibi aliquando noceat princeps Condaeus54 timens, filium suum55, Puylaurentii56 quondam uxori57 aut alteri cuivis cardinalis58 cognatae studiose offert.
Alius monachus e minimorum ordine59 in Hispaniam ivit, velut votum persoluturus, reginae60 nomine beato Isidoro61, quem illa caelitem maxime veneratur: creditur ab Eusebio62 mitti63, ut agat de pace64.
De amplis conditionibus, quas imperator Suedis offert, loquuntur multa Angli Gallique non sine metu. Is eos, ut spero, ad amicitiam Suedicam retinendam quaerendamque excitabit.
Italica ad Marinum65 plerumque perveniunt rumore sero, saepe et per Gallos
143
vitiato, ut ex Parmensis negotio apparet. Laudanda interim quae intelligit sedulo perscribentis diligentia.Fuit rursum apud me Gothofredus66; ait debere Vindicis67 Curiique68 populos inter se convenire, ut hi de Othonis69 vicinisque terris, illi de Tullo70 tantundem utrique retineant. Ego sive bello sive pace, Excellentissime atque Illustrissime Domine, regno, reginae Tuaeque Sublimitati precor prosperrima.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius71.
Lutetiae, 7 Martii novi Cal. 1637.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.