eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3058. 1637 mei 6. Van S. Bielke1.

    Magnifice ac Generose Domine,

    Literas M.D.V.rae omnes recte accepi; ex quibus inter alia foederis inter Galliam ac Britanniam conclusionem variis rationibus extrahi ac ducis Vinariensis2 res ad quasdam tricas quominus procedant, adhuc haerere video.

    Officit rei publicae ista cunctatio, dum momenta temporum depereunt interim ac hostium vires augescunt in Germania, quibus sola nunc objectatur Suecia. Quae si sustinendis iis denique amicorum destituta solatio forte non sufficeret, vel clade aliqua notabili, quam Deus clementer avertat, afficeretur, jam coeteri, ad quos commune spectat periculum, restituendae rei difficultates quam maximas inventuri essent, non sine summo omnium, quorum interest, detrimento ac discrimine.

    Recte ergo facit M.D.V.ra, quod ea, quae ad amicitiam earum gentium coagmentandam ac ducis Vinariensis progressum maturandum faciunt, commendat nilque in commune utile omittit.

    Nostra interim per Germaniam omnia vetere ac firmo sunt loco. Banerii3 exercitus Torgaviae adhuc subsistit. Hostiles v(ero) copiae omnes per Dresdam Albim transductae et nunc ab hac parte fluminis sitae sunt; forte quod ab altera commeatus ac pabulum jam defecerit, quae Bohemia, Lusatia, Moravia ac Silesia melius subministraturae putantur. An praeterea aliquid magni adversus Banerium moliantur vel in alias partes studia directa habeant, id brevi adparebit. Hactenus quidem omnis conatus frustra cessit magisque damna passi sunt, quam dedere tam numerosi hostium exercitus.

    Vrangelii4 copiae hactenus per stativa locatae sunt contentae objectu suo Pomeraniam adversus incursiones hostiles tegere, donec supplementis e Suecia auctae hostem ultro adgredi possint. Ea supplementa jam operose conquiruntur, omnisque adeo paratus bellicus instituitur in diversas partes distribuendus.

    Nutantibus per Westphaliam ac ad Visurgim rebus erigendis a Banerio cum

    267

    copiis nonnullis missum Kingium5 jam landtgravio Hassiae6 se junxisse credo. Si Rantzovio7 successerit, quod jussu regis Galliae8 in Belgio agitat, ac Melander9 ab Ordinibus aliquid subsidii impetraverit, jam firmabuntur magis ab ea parte res evangelicorum.

    De tractatu pacis ubique nunc altum est silentium, nisi quod Sigismundus marchio Brandeburgicus10 scribit, retulisse se electori11, quae nuper Vierradae mecum locutus est, hunc Caesari12 seu Romanorum regi, a quo expectentur nova mandata.

    Quid subsecuturum sit, incertum est. Id vero pro certo a me aliisque Sacrae Regiae M.tis13 Regnique Sueciae ministris habetur, noxium ac damnorum esse omnem pacis tractatum, qui separatim instituitur, nec Suecia quidem praeteritis foederatis eo condescendet, quamdiu ab iis ipsa non destituitur aut res communis pari studio juvatur.

    De marchione14 pacificationis instituendae causa in Sueciam ituro, quae fama per Galliam sparserat, vana esse sciat M.D.V.ra; nec enim id unquam expetiit marchio nec mihi vel cuiquam coronae Sueticae ministro quidquam ea de re constat; ut ea propter haudquaquam necesse sit consilia ad pacem separatam in Gallia incitari.

    Plura nunc non suppetebant, nisi votum pro incolumitate M.D.V.rae, in quo finio, ac ipsi officia mea paratissima defero.

    M. ac Gno.cae D.nis V.rae ad officia paratissimus
    Sten Bielke.

    Dabantur Stetini, die XXVI April. Ao. M.DC.XXXVIIo.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 3 Iunii n.st.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. H. de Groot. Aanw. 1911 XXIII, no. 14. Orig. eigenh. ondertek. Voor Sten Bielke zie VII, p. 241 no. 9. Wellicht antw. op nos. 3020, 3030 en 3042; beantw. d. no. 3105.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Johan Gustavsson Banér, Zweeds veldmaarschalk.
    4 - Herman Wrangel.
    5 - James (Jacob) King, generaal-majoor in Zweedse dienst.
    6 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    7 - Josias, graaf van Rantzau.
    8 - Lodewijk XIII.
    9 - Peter Melander, graaf van Holzapfel.
    10 - Sigismund, markgraaf van Brandenburg.
    11 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    12 - Ferdinand III.
    13 - Christina van Zweden.
    14 - De contacten, die markgraaf Sigismund met Johan Adler Salvius en Foppe van Aitzema had, waren voor Frankrijk reden tot bezorgdheid; vgl. no. 2947, p. 72.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]