Frater optime,
Negligentior jam paulo in scribendis litteris fui, neque enim post eas, quas Meusnerius2 attulit, ullas ad te dedi ideoque aliquot epistolarum jam tibi sum debitor, quod inde evenit, quia de die in diem novam scribendi materiam expectabam ex Hulstana expeditione et causa Brasseriana3, quarum illa segnitia ductorum pessime cecidit, haec vero praeterita septimana speratum nacta est exitum: est enim Brasserus ad dignitatem thresaurarii promotus, sed legibus, ut audio, satis duris.
Ego interea gratias tibi summas habeo pro consilio mihi dato; illud tamen superioribus addam congiarium Brasseri tantum fuisse sexcentorum florenorum, quod profecto parum est ei, qui quaestui forensi jam assueverit; deinde et mutationem domicilii non parvam incommoditatem allaturam in retinendis et multo magis in augendis clientelis. Agam cum amicis, ut quod e re fuerit consulant neque facile patiar, ut repulsam tulisse dicar; hoc enim ad meam existimationem pertinet. Instat pro filio4 senator Meranus5, pro Iohanne Voogdio6 alii; etiam
301
Meermannus noster7 ei ut cognato favet. Ego spatium deliberandi fore non dubito neque enim populares adhuc constituerunt, aliumne secundo loco suffecturi sint an minus.Nescio, an jam ad te scripserim Salmasium8 latinam Barnabae epistolam9 non habere, cogitaturum tamen, an qua arte nancisci queat.
Petrus10, ubi se bona obtulerit occasio, iter ad vos arripiet; ut libros, quorum meministi11, afferat, curabo.
Oetgesii12 et Bellimontii13 negotium jam jacet neque urgentur senatores, sed Goesium14 Hamburgum miserunt foederati, ut Ayssemam15 huc vinctum adduceret, qui cum id sine permissu consulum facere non posset; interea temporis Ayssema fuga sibi consuluit.
Belga iste16, qui a comite Egmuntio17 ad nos venerat, ita negotium vidit constitutum, ut decreverit primo in Britanniam ad Setonum18, deinde in Gallias ad comitem transfretare.
Hodie jussu Ordinum Foederatorum convenient vetus Amelandiae possessor19 et affinis ejus Somfius20, ut, si fieri potest, controversiae inter ipsos sopiantur.
Foederati praeterita septimana decretum egregium fecere de non accipiendis nisi publico assensu muneribus, quod utinam effectum sortiatur: Selandi vero constituerunt omnes suos extra provintiam ablegatos non jam, ut antea, ad vitam iis, quibus impositi sunt, muneribus invigilaturos, sed post triennium domum revocandos, quod an ipsorum rebus et publico conducibile futurum sit, dubitant multi.
Vale, frater optime, et nos ama.
Hagae, XIX May 1637.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
..... tuas VII. May21 ad me datas ..... et Parrhisii commentum..... risi.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.
Onder aan de brief met Grotius' hand: Mireveld.
In dorso schreef Grotius: 7 Ma(ii)22. W. d(e Groot) 16(37).