Nobilissime Domine,
Literis tuis delector quidem omnibus, cum sint semper et rerum nosci dignarum nuntiae et animi nobis optime volentis indices. Sed quas 21 Aprilis Hamburgo dedisti2, hanc insuper commendationem habent, quod sitim meam, qua magna tenebar rerum novarum, explent. Nam a D. Salvio3 quas accepi, erant datae 20 Martii4. Ex eo neque ab ipso neque ab ejus domesticis accepi quicquam.
Iter tibi minorique Camerario5 felix et destinatorum prosperos utrique eventus opto. Valde mihi dolet inter patrem ipsius6 dominumque Spiringium7, viros mihi amicissimos, intercedere friguscula, quibus ego demendis, si quid possem, libens operam impenderem. Sed si tu in re presente nihil potuisti, nihil ego potero per epistolas, quarum minor vis atque efficacia est; adde quod absenti nec veras mali causas datur nosse.
De D. Spiringii magnificentia multa ad me ex Batavis scribuntur; habet, unde sumptum faciat. Abiturit nunc et ipse in Suediam. D. legato Camerario, quominus longinquum iter suscipiat, justa est ab infirmitate corporis excusatio.
Sicut classis et militis e Suedia magna hic est exspectatio, ita plebem terrent de Brandesteiniana8 pacificatione rumores. Galli pacta Wismariensia9 rata facta ajunt Anglis id non credentibus.
Miror reginam matrem10 sibi ipsi impensarum modum statuere non posse.
318
Sed non sine causa Romani veteres, ut Livius nos docet11, feminas sub perpetua tutela esse voluerunt.Prudenter fecit, ut omnia, magnus cancellarius12, quod ministerio regni Suedici auctoravit eos, qui jam magnam rerum Suedicarum non minus quam Germanicarum notitiam erant consecuti.
Danus13 quid velit, multum refert, nam quod vult, valde vult. Vix verum puto, quod hic scribitur, eum in aplustribus aquilam ostentare signum acceptae ab imperatore14 maris Baltici praefecturae.
Barclaium15 ea ferre, quae Suedi proposuerant, quo minus credam, faciunt legati hic Angli16, qui negant classem Palatino17 dari, quod cum Gallis convenire sibi nequierit; et jus suum de mari in Batavos urgere velle videntur. Accedit, quod liber pro Palatino in Anglia scriptus18 supprimitur, et dicitur Hispanus19 redemptos a Bavaro20 Palatinatus velle Palatino reddere sine electoratu.
Valde avebo videre, quid Seldeno21 opposituri sint Dani22 et an de generali quaestione super dominio maris conventuri sint cum iis, quae Seldenus ponit. Rogo, et in Suediam cum veneris me de iis, quae agentur, saepe doceas mutuumque exspectes.
Rorteii23 puto esse orationem in Polonico habitam conventu, quae ut legati Gallici oratio ad me missa est. Absterret Polonos ab affinitate Austriaca24; si de Palatina25 res impediatur, Gallicam commendat. Ego de Palatina non esse rem desperatam puto; tamen et Mantuana26 sperat eas nuptias.
D. Davausius27 jam Hamburgi erit, videbit ibi D. Salvium, si potest et D. Bielkium28, si qua spes est venturi in Germaniam D. cancellarii, eum exspectabit.
Bannerio29, Wrangelioque30 gaudeo res31 bene succedere. Multum eos juvis-
319
set, si in tempore appropinquasset ipsis dux Bernhardus32, qui nunc etiam Trecis haeret et iturus videtur in Burgundiae comitatum; Capellam versus Valettae duo33.Res in Valle Telina improsperas, unde eductis copiis castellisque omnibus derelictis abire coactus est Rohanius34, qui nunc in Bernati agro se tenet, compensat sub Gallorum potestatem redacta Margaritae insula, cujus maximum, quod unum Hispanis restabat, castellum die hujus mensis XII nov Cal. Gallis traditum est, qui nunc alteram Honorati insulam oppugnare dicuntur.
Crequiacus35 in Italiam rediit, ubi Bremo aut Casali metuitur, in quam partem et Cerbelloni36 se tulere copiae.
De Magdenburgi deditoribus37 quod factum est judicium aequitate severitatem temperat.
Aysema38 cur Hagam non venerit, Ordinibus Foederatis se excusavit ob morbum metumque inimicorum. Erat tunc Oldenburgi, nunc ad imperatorem ferre se dicitur, cui semper quam Suedis impensius favit. Interim negare nolim illud de Amelandia negotium odiosius, quam rei natura exigit, agitatum. Mursa haud dubie subfeudum est imperii. Ait princeps Arausionensis39 ob negatam investituram se homagio adversus Cliviae principem40 liberatum. Si qua fuit Clivii principis culpa, ea jus imperii nequiit imminuere. Itaque si Arausionensis pro eo homagium obtulit imperio, fecit quod aequum erat. Sed ajunt Galli actum amplius, ut is comitatus in ducatus fastigium attolleretur. Id an verum sit, nescio.
De literis ad D. Camerarium missis videtur mihi non inanis tua suspicio. De Brandesteinio miror, quid facturus sit Saxo41.
Nostra domus tota te officiosissime resalutat. Rogo, si quid est, in quo possim hic tibi esse utilis, id ut norim.
Vale quam optime.
12/22 Maii 1637.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
Scripsit ad te mea mater familias misitque literas per eam42, quae est D. Spiringii43.
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalcius, Secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.
In dorso met andere hand: [Praesent.] Holmiae, die 17/27 Junii 1637.