eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3129. 1637 juni 24. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Tandem, tandem hisce encaeniis Delfensibus a popularibus nostris2, Adrichemo3, Dusseno4, Beresteinio5 et Camerlingio6 obtinui, quale desideravi hactenus, testimonium, de iis, quae ad tui excusationem in conventu Ordinum dixerunt deputati Roterodamenses. Perjucundum hoc mihi accidit, ut cum scabinos firmandi testimonii causa adhibere proposuissem, ab Adrichemo nominaretur gener Santenus7, Gerardi Dentati8 filius, qui cum cognato Bogardo9 actioni nostrae interfuit; atque ita filius judicis quondam tui in ipsa Delfensi curia - nam ibi res gesta est - signavit illud, quod consulares viri ex ore eorum, quibus tu olim ministerium praebuisti, innocentiae tuae dederunt testimonium. Ejus exemplum per Petrum10 ad te mittam, qui jam itineri accinctus est neque aliud praeter bonam occasionem expectat, qua jam propter nimiam eorum, qui maritima curant, socordiam raro se offert.

    Oosterwikius11 si brevi, quod quidam putant, discedit, videbimus, an in illius comitatu ad vos venire possit filius: sin minus, alias commoditates non negligemus.

    Hic necdum quicquam geritur, omnia tamen interea ad inferendum bellum parantur; illud male habet, quod a Gallicis partibus nihildum certi intelligimus, imo et rumor est non bene inter se convenire ducibus, qui Picardicum limitem tuentur12, quae res magno nobis incommodo futura putatur. Ipse princeps13 hisce diebus non firma fuit valetudine, cui curandae operam dedit.

    Apud praecipuas Hollandiae civitates magnis nuper clamoribus exceptum, quod decimo circiter die post soluta comitia ordines faederati ex consilio principis ad deputatos Ordinum, hi vero iterum ad civitates, scripserint de mittendis in

    366

    praesidia civibus: cui aegre a multis obtemperatum frementibus Hollandiae jus laedi et cives oneri impares esse; pleraeque civitates novum conscripserunt militem, quem jam in praesidia miserunt.

    Vale, frater optime, ego cum omnibus hic amicis Deum precabor, ut te tuam tuosque nobis omnes servet incolumes.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae. Raptim. XXIV Iunij 1637.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 19 Iulij.

    En in dorso: 24 Iunij 1637. W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 24. Eigenh oorspr. Tesamen met no. 3127 van Jan de Groot beantw. d. no. 3171.
    2 - Zie no. 3127, p. 361 n. 5.
    3 - Joost Jacobsz. van Adrichem.
    4 - Eewout Jacobsz. van der Dussen.
    5 - Cornelis Paulusz. Beresteyn.
    6 - Johan Camerlingh.
    7 - Pieter Gerritsz. van Santen († 1658), schepen van Delft. Hij was gehuwd met Maria van Adrichem.
    8 - Gerard (Gerrit) Beukelsz. van Santen, destijds een van Grotius' rechters.
    9 - Nicolaes Adriaensz. Boogaert, schepen van Delft.
    10 - Pieter de Groot.
    11 - Willem van Liere, heer van Oosterwijk, Staats gezant te Parijs; hij verbleef op dat ogenblik in de Republiek.
    12 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette en zijn oudere broer Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale; vgl. no. 3060, p. 269 nn. 12 en 13.
    13 - Frederik Hendrik.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]