Venit, mi frater, ad me Petrus noster2, multum tibi, multum avo3 et aliis, qui ibi sunt, propinquis et amicis debens, quod ita erectum habeat ad honesta studia animum. Non deero, quo apud nos erit tempore, et incitare currentem et qua optime cursurus sit monstrare. Patri gratias habeo pro labore ad obtinendum illud meorum Delphensium testimonium, quod sane est μάλα σαφές. Utinam similia obtinere possimus ab aliis, qui conventui minus iniqui interfuere, quorum aliqua ad te nomina ex indiculo, quem pater miserat4, perscripsi.
Patri nunc non scribo ne forsan onerem. Ad te literae etiam ipsi scriptae putentur. Imo et affini Losecatio5, cujus filium6 ita ut nostrum instituimus atque curamus. Vidi et cum veneratione D. Utenbogardi7 senilem manum. Gratias ei habeo, quod in precibus suis, quas Deo gratas esse non dubito, mei meminerit. Ego ei vicissim precor, ut placide exigat post tot procellas quod Deus ei reservat aevi.
495
Ex te didiceram8 edi jam Episcopii librum9 super iis, quae nunc in Gallia disputantur. Sed ipse Utenbogardus incertum se dicit. Bene facis quod, quaecunque ad te de rebus ecclesiasticis scribo, eorum participem facis bonum et prudentem senem. Quae praeses10 vester ei dixit, ea nullius duco pretii. Quaerit is homo undique ea, quibus ulcus, quod intus habet, sanet: nec facile reperit sedamen.
Ex quo postremum ad te scripsi11 vidi Acta Synodi Alensoniensis et in iis ea, quae ad Testardum12 et Amirautium13 pertinent. Omnia ita transacta sunt, ut iterato probarint ii, parati et suo sanguine signare synodos Alisianam14 et Carentonensem15 subsequas Dordrechtanae16. Tam parum vident homines - τί τινί ἐστιν ἑπόμενον omniaque consilia sua magis ad quietem qualemcunque temporariam quam ad aeternae veritatis regulas dirigunt. Mercero17 dabo, ut transcribat acta quantum eorum ad hanc causam pertinet mittatque D. Episcopio.
Caeterum rex18 per legatum suum19, reformatum hominem, qui synodo praesedit, edixit reformatis, ut populos edocerent illicita in reges arma, praeirent obsequio, dogmata sua modeste proponerent, abstinerent illis antichristi et idololatriae in adversarios probris; ne quis pastorale munus estra sedem suam obiret; ne conventus haberent e pluribus provinciis; ne externas literas nisi consultis magistratibus aperirent. Et his quidem sic satis se aptarunt. Unum deprecati sunt, ne vetarentur baptizare a feminis baptizatos. Id episcopi ostenderant regi esse iniquum a se non baptizari quorum vocationem non agnoscant baptizatos propter opus operatum; ipsos autem velut judices vocationum baptismum obstetricalem pro nullo habere. Orarunt regem, ne libertatem sentiendi et secundum ea, quae sentirent, agendi eis eriperet. Sibi illa de opere operato non persuaderi et repugnare suis formulis.
Archiepiscopi Cantuariensis20 orationem quo magis lego - tota enim jam versa est - eo magis miror subactum hominis ingenium. Velim et apud vos legatur.
Parentibus21, Losecatio uxorique22 et liberis vestris23 tuaeque matronae24 et propinquis et affinibus et amicis omnibus, quos inter principem semper locum Utenbogardus obtinebit, felicia precor omnia.
Venit ad vos comes, qui hic vixit, Waslavius juvenis25 vere pius. Exhibuimus ei, quae potuimus, officia.
496
Lutetiae 15 Augusti 1637.
De Lucano et Tacito26 cum notis si edantur, rogo me moneas. Puto acceperis ea, quae de Procopio27, de Annalibus et Comentariis Belgici belli28, de Notis ad Novum Testamentum29 et de Anthologia30 ad te scripsi.
De Rotterodamensi negotio31 nisi compromissum successerit, cogitabimus.
De Brandano32 spero acceperis. Bis de eo scripsi33.
Gronovius34 mittit ad me librum suum35. Ait se mihi scripsisse36, et verum est. Sed respondi et quidem valde liberaliter multaque ei indicavi ad Statium pertinentia37. Forte fuere qui ei suaderent, id ut dissimularet, ne cogeretur saepe mei facere mentionem. Meas ad ipsum literas dubito, an ad te miserim.
D. Vossius38 spero receperit quae ad postremas ejus accurate respondi39. Nondum acceperat cum has per Petrum ad me daret.
Velim videre Deum Synagogae editum a Vedelio40, si quis huc notus venerit. Quid dixit Barlaeus41, quod non Paulus dixerit Rom. X. v. 2. et alibi?
Tuus totus
H. Grotius.