Frater (opt)ime,
Ex iis, quas nuperime ad te dedi, litteris2 magna ex parte responsum petere poteris ad eas, quas XIX hujus ad me dedisti3, ideoque brevior jam ero.
Intellexeris jam litteras eas, quae per Spiringium4 curatae erant, recte in manus nostras venisse, quanquam nimis tarde. Dolet mihi talem tibi domi tuae
608
obtigisse declamatorem5, quem nec alibi velles audire, et quidem cum magno totius christianismi malo: ego serio cogitabo, ecquam tibi huic malo medelam afferre queam.De librorum tuorum editione scripsi et in prioribus6; Procopiana avidissime expectabo, quin et salivam movet ista magni Cancellarii7 commendatio.
Res bellica jam eo in statu sunt, ut breviter aliquid de summa discerni possit: Bredani intus urgentur, et tamen se viros monstrant, utinam tantundem animi ad defendendas faederis urbes nostratibus fuisset.
Cordesio8 sua quamprimum mittam, tibi interea has ab amico litteras.
Parentes9, amici nosque valemus. Tu vicissim cum tua tuisque salve et vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim Hagae, XXVIII. Sept. 1637.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Très -chrestien A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 28 Oct.
En in dorso: 28 Sept. 1637 W. de Groot.
In margine schreef Grotius nog, ter hoogte van: ‘Cordesio ... mittam’ een moeilijk te lezen notitie, mogelijk: ‘..... aucta Manasses’.