Praestantissime Domine,
Literae mihi omnes tuae gratissimae, illae vero datae 26 Augusti V. Cal.2 a me receptae 5/15 Octobris vel ob hoc gratiores, quod longiores. Id, quod tamen nolim accipias, tamquam in tua tempora nimis rapaciter involare cupiam, sed quod accipiam perlibenter, quidquid abs te sine tuo incommodo mihi dari potest.
Multum gaudeo regni obventiones cum erogatoribus comparari, ut, si pares sint rationes, gaudeamus, si non sint, regentium cura aut illae augeantur aut hae minuantur, ne Suedis accidat quod Batavis, qui eo usque aere alieno mersantur, ut multi ipsorum negent se3 nisi beneficio novarum tabularum salvos esse posse4. Quantum autem in se mali habeant talia remedia aut morborum mutationes potius, nihil attinet perito dicere.
De Wismariensibus pactis5 quae mandata habeat, scripsit ad me D. Salvius6. Minus id negotium jam impellunt Galli metuentes, credo, illud de indicendo bello postulatum. Nam si id ipsis placeret, credo, res Germanicas non paterentur ita misere dilabi. Xenocrates7 ut omnia prudentissime ita et hanc rem tractat.
655
Quae sive recte confieri possit, usu non carebit; sive non possit, fama apud socios et hostes nihil nobis detrahet.Regina mater8 apud vos habet, unde exemplum sumat, ne abrupta malit cum contumacia quam tuta cum lenitate. Quae in alienum innubant regnum, regni ejus affectus, non domesticos sumere debent, quod Salomonis uxori9 in Psalmis10 sapienter dicitur. Et novimus esse, quae exilium suum diu minatae postquam minas implevere brevi senserunt plus se sibi quam iis, quibus nocituras se speraverant, nocuisse. Hospitum tantorum, quoquo advenerint, brevis est gratia. Itaque reginam reginae11 parentem spero cum ductilis sit ingenii, daturam se consilliis ipsi, regno, filiaeque salutaribus.
Blondius12, ut sagax est, haud dubie observabit et nuntiabit si non aulae intima, certe cognitu digna. D. Bielchio13 utinam pro animi magnitudine esset firmitas corporis; non alius eum locum melius tutaretur. Paulini14 non spernendus est labor, ut dixi me judicare, si spectentur quae proprie sunt ipsius, non illa tralatitia. Messenius15, quarum artium homo fuerit, cujus vitae, qualis eruditionis, discere cupiam, tum quae illa sint, in quibus ei mecum convenit. Si aliquid ejus edatur16, optem donari exemplo, ne quid me rerum veterum istius orbis lateat.
Literae ad D.Degenfeldium17 tuae, itemque ad D.Deodatum18, cujus causae quod reliquum est tibi cordi quin sit, non dubito, curatae sunt recte, pariterque curabuntur ceterae quascunque miseris.
Regis19 hic cum regina20 gratia in speciem redintegrata est.
Proelio ad Leucatam actum quidem non parum, quod urbs obsidione liberata est et munimenta ab hoste cum machinis derelicta, sed neutiquam pro fama21 caedes facta est. Sabaudi22 mors ut et Mantuani23 nihil incommodaturae24 rebus
656
Galliae putantur, cum certi sint haeredes25 et tutela illa apud viduam regis sororem26 Galiae faventissimam, haec apud Venetos.Vale, vir egregie.
Lutetiae, 7/17 Octobris 1637.
Tuae Praestantiae addictissimus
H. Grotius.
Adres: Monsieur, Monsieur Schmalzius, secrétaire de Monseigneur le Grand Chancellier de Suède. A Stockholm ou là où il sera.
En met andere hand: Holmiae, die 4/14 Novembris.