eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3305. 1637 oktober 19. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Abduxit me mea aliorumque curiositas Bredam, ut oculis nostris intueremur admirabilem et molem et numerum operum illic extructorum, atque inde factum, quod proxima septimana nihil ad te litterarum dedi.

    Neque me profecto ejus itineris poenitet; vidi enim ea quae me nunquam visurum credideram, tantam tam munitam, tam bene defensam urbem tantillo temporis spatio, undecim scilicet septimanarum, ex quo primum appropinquavit, septem, ex quo opera ad urbem urgere cepit princeps2, in potestatem redactam. Ego nunquam credidissem per id temporis, etiamsi hostes et intra et extra urbem quievissent, tot aggeres, tot cuniculos extrui potuisse.

    Unica deditionis causa in penuria pulveris tormentarii, cujus vasa tantum viginti superant, ipsum quippe gubernatorem Furdinum3 in urbe, quam cum deputatis principis4 pridie migrationis intraveram, dicentem audivi, se vel judicio suo pro proditore habendum fore, si sexaginta vasa habens ad conditiones venisset.

    Juvit etiam civium ab Hispanis, qui eos durissime habuerant aversio, et propriae vitae metus, jusserant quippe gubernatori indicari se, si praesidiarii castellum pro ultimo receptaculo haberent, libentius cum ipsis quam cum militibus principis depugnaturos.

    Duo peditum bene armatorum, bene habitorum millia, X hujus mensis, ex urbe exire vidimus. Conditiones civibus concessit princeps, quibus ante victoriam Spinolae5 vivebatur, militibus vero, quales Spinola nostris tulerat.

    Faxit Deus, ut diu is locus firmum patriae nostrae praestet propugnaculum.

    657

    Nunc ad alia veniam.

    Filium tuum majorem natu6 cum D.no Spiringio7 huc venisse ex ipso, spero, intelliges: ille Spiringio per aliquod tempus comes haerere neque se tam cito in Galliam recipere cogitat; laetus nobis amicisque fuit ejus adventus, et dabimus operam, ut se suaque nobis cordi esse intelligat.

    Nuper cum apud Elzevirios8 Procopii a te edendi9 facerem mentionem, dixerunt esse sibi im manu correctum ad bibliothecae Vaticanae aliaque exemplaria manuscriptum, cum multis additamentis, multa a se cura multis sumptibus hinc inde coacervatis; addiderunt esse sibi characteres Graecos latinosque optimos et quidem novos, et correctorem talem, qualem in Galliis sperare non possis. Itaque summopere me rogarunt, ut apud te vellem intercedere, ut sibi liceat versionem tuam cum praefatione et notis, siquae sunt, imprimere, paratos se esse omnia tibi sua omnemque Vulcanii10 laborem transmittere. Accedit eorum postulatis et Heinsius11, summus laudum jam tuaram praeco, qui et unice hortatur, ut versionem Agathiae12 addas, nequa pars ejus desit historiae.

    Ego ad te omnia rejeci, cui me hac occasione scripturum promisi, ut et Elzevirii se facturos professi sunt.

    De Brandano13 quod scripsisti14 valde dolet neque cogitare possum, quae ipsum intemperiae exagitaverint; de successore valde sum sollicitus, nam neque hic publica vocatione insignitos invenias, nisi qui in verba Dordracensium juraverint, neque aliquem ex remonstrantibus tibi eam, quam requiris operam cum fructu praestare posse ex postremis tuis litteris III hujus ad me datis15 intelligo.

    De toto hoc negotio egi cum D.o Matisio16, quem hic forte fortuna offendi. Is hasce alteras ad te litteras curari rogavit et sermonem injecit de Christiano Pirnero17 Overbequiorum18 alumn(o), qui jam Hamburgi apud medicum degit, eum et recte sentire, et egregiis esse studiis asserit caeterum a publica hic ecclesia neque a lutherana vocationem adipisci posse propter nimiam utriusque duritiem: an tacita remonstrantium vocatio negotio tuo possit conducere, ipse melius noveris.

    Vale, frater optime, cum uxore et liberis, et ab omnibus hic amicis, imprimis Jodoco Brassero,19 plurimum salve.

    Raptim Hagae, XIX Octobris 1637.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Nov.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanwinsten 1911 XXIII, no. 24. Antw. op no. 3280; tesamen met no. 3348 beantw. d. no. 3363.
    2 - Frederik Hendrik.
    3 - Gomar Fourdin. In 1636 was hij gouverneur van Schenkenschans.
    4 - O.a. Johan van den Bosch.
    5 - Ambrosio Spinola (†1630), veldheer in Spaanse dienst.
    6 - Cornelis de Groot.
    7 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden.
    8 - Bonaventura en Abraham Elzevier.
    9 - De Historia Gotthorvm, Vandalorvm & Langobardorvm; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
    10 - Bonaventura Vulcanius; vgl. III, p. 581 en n. 8 aldaar.
    11 - Daniel Heinsius, hoogleraar te Leiden.
    12 - Agathias Scholasticus, byzantijns dichter en historicus uit de zesde eeuw, voortzetter van de Historia van Procopius; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
    13 - Brandanus Daetrius -Brandan Dätri-, huispredikant van Grotius.
    14 - Zie no. 3280, p. 611.
    15 - No. 3280.
    16 - Assuerus Matthisius -Sweer Matthijsen-, remonstrants predikant te Den Haag.
    17 - Christian Pirner; zie over hem no. 3298, p. 643 n. 1.
    18 - Matthijs van Overbeke; zie over hem no. 3298, p. 643 n. 2.
    19 - Joost Brasser, bij wie Grotius tijdens zijn verblijf te Amsterdam in 1632 onderdak had gevonden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]