Frater optime,
Scripsi nuper2 paucis quaepiam, quae mihi in expugnatione Bredae mirabilia visa sunt, nunc, ne in tanto poetarum numero nihil agere videar, et ipse cum Diogene3 vas meum sursum versum movere incepi et tandem hos versiculos exscripsi, quos jam censurae tuae, ut mea omnia, submitto. Et ne me de nihilo poetarum fecisse mentionem intelligas, hoc habe principem in palaestram prodiisse
695
Forestium4 cum aliquot epigrammatibus, quem egregio scazonte Heinsius excepit et deinde tria subnexuit epigrammata5; ei successit J.C.tus Boiius6, Strateno7 amicissimus et magni spiritus poeta, qui integram Sylvam cum titulo vocis triumphalis edidit. Sunt et alii minorum genitum; nunc oratio Barlaei8 in expeditionem Bredanam expectatur, quam non incomitatam versiculis fore arbitror, et totius obsidionis descriptio per Buxorn-Suerium9, nescio an satis ex operis dignitate, adornata.Interea Hispani Renobercam eo ipso vespere, quo victoriae Bredanae celebrabatur triumphus, aggressi et per instratum nescio quomodo pontem etiam ingressi portam, quae Geldriam spectat, fere jam sui juris fecerant; cum Wijckius10 centurio gubernatoris vices gerens advolat cum expedita praesidiariorum manu, qui hostes post trium circiter horarum conflictum oppido exegit; ipse vero fortissime dimicans et ter gladio, semel sclopeto vulneratus, inter inimicos expiravit. Haec omnia Brederodii11 causam aggravant, quem homines militares Gallico more capitis damnasse et picturariae, dum ipse abest, carnificinae addixisse ferunt, quanquam princeps12 sententiam istam adhuc premit neque novo mori accessurus putatur.
Post abdicationem Dorpii13 magna jam in successore archithalasso Martino Harprechto14 Roterodamensi expectatio; interea Selandi duas regias naves et triremim minorem unam egregia pugna vicerunt et in portus suos abduxerunt. Accendet ea res Batavorum animos, ne pristinae maritimae gloriae omnino videantur obliti.
Est et rumor de duabus praetoriis - caraquis nomen est - a comite Mauri-
696
tio15 circa littus Angolae captis et quinque millionibus aestimatis; sed super hac victoria certiores expectamus nuntios.Obiit his diebus amicorum non infimus - imo, ut ipse dicere solebat, e consanguineis - Guilielmus Pinsius Aa16, Rhesae gubernator, qui huc illuc cum copiis transfretando non parvum Bredanae victoriae attulit momentum. Et in gubernatione Gentius baro Oijenus17, in tribunatu comes Henricus Nassavius18, in Iselsteiniaca praefectura, magister aulae principalis Dorpius19 succedunt.
Vosbergium20 extra ordinem in Galliam mitti ex aliis jam intellexeris; ille familiaritatem tuam exculturum se pollicetur. Quid facturus sit, expecto.
Paucos ante dies domum meam afferri jussit Reigersbergius21 eam, quae domi Basianae22 hactenus fuit, cistam. Ea quid fieri velis, ex te, quaeso, intelligam.
Filius23 ad te ipse litteras24 dabit, sed eum ab itinere Gallico alieniore quam putaveram animo invenio.
Dum haec scribo, traditur mihi epistola XXII. Octobris25 natali matris26 ad me data cum excerptis e Dorscheo27 et Dureo28, pro quibus gratias habeo maximas; sunt ea, ut et oratio episcopi Cantuarensis29, hic incognita satis. Curabo, ut et allii, quibus, unio ecclesiae cordi eorum fiant, participes.
Voetii30 ejusque simiae in te scripta silentio vindicanda semper credidi. Ostendi tamen et aliqua Brandano31, cum apud nos esset, qui id genus scribendi improbari sibi profitebatur, et id plurimis non infimae notae contraremonstrantibus displicere jam diu intellexi. Stulta sunt, quae de socinismi suspicione identidem instillat; aliter judicabit christiana ubique ecclesia tuumque pacis amorem semper exosculabitur.
De Novo testamento et Mylii32 et Borelii33 cogitabo, ut si fieri potest, aut ipsa aut exempla, nanciscar.
De successore Brandani saepe sollicitus sum et, dum eo super negotio deliberas, Aurati34 mihi opera non inutilis fore videtur.
697
Deus Optimus Maximus te nobis diu servet incolumem; uxori, si placet, omnia meo meaeque nomine officia deferas, rogo.
Hagae, II Novembris 1637.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 12 Nov.