Doctissime Rutgersi.
Non deposui ex manibus tuas in Senecam Notas, ex quo eas recepi, nec legere tantum, sed relegere dulce fuit. Solum id, quod petis esset forte arduum, iudicare: sed hoc quoque facile ut esset effecit rei evidentia, quae neminem dubitare patitur quin sint ea quae scribis vera pleraque, verisimilia multa, ingeniosa omnia. Etiam mihi gratulor cui memini in mentem venire multa eadem cum tibi observatis: nonnulla etiam, quae a te inducta video, quia ante et te et me alius ista occupaverat. Gaudeo me istorum studiorum transfugam cum bonis ingeniis interdum συμπίπτειν. Caeterum quominus singulatim ad tuas Animadversiones perscribam causa est quod Seneca mihi non ad manus. amicus enim exemplar meum secum abstulit. quod reposcere et exspectare poteram, nisi veritus essem ne mea mora festinantibus Typographis tibi debitam laudis occasionem praeriperet.
173
Haec interim in mentem veniebant. Sacra quo Dirce lalet2 esse οὐϰ ἀνεϰτόν. nam latere amnes videntur in silvis, qui in planis camporum clarius apparent. Turpe servitio3 casu dativo non puto convenire Senecae saeculo: et quod adfers Mucrone4 etc. nihil vetat sexto casu intelligi. Itaque aut vulgatum turpiter vitio retineam, aut si tuum illud verum est, sumam turpe προσρηματιϰῶς ut saepe. Mitius nihil est feris5, vera est tua interpretatio, nec dubito imitationem esse Ovidianam6: Mitius inveni quam te genus omne ferarum. Est schema a contrario. In Iuvenali7 etsi pater Aegei potest esse αἰγῆος ut Idomenea ducem8, tamen non dubito esse pater Aegaei ut arbiter Adriae9. Emendatio tua secunda in Octaviam10 est εὐστοχώτατος ut multae aliae. Sed non video (quomodo) ducum aciem recte ibi intelligamus Senatum (Pompeianarum) partium, cum Pompeius illa acie superatus dici (non possit). superatus ducum acie, pro cum (acie ducum, durum) est, et potius contrarium significat. (Nam) ducum aciem vocat Caesarianam in qua (nullus qui non) dignus, qui imperaret. An verum est (quod Viribus) magnis ducum coniunctim pro Pompeio? Templa suis collapsa Deis11 Hellenismum non putem. aliud enim est αὐτοῖς, aliud suis. sed collapsa Deis est lapsa cum Deis. Haec eo liberius, quia certius indicium afferre non potui quo ostenderem placere mihi caetera, nisi pauca exterpendo de quibus dubitare posse videbar. Tu, qui morosum hominem lacessisti, tibi imputa. V. Ian. CIƆIƆCXI.Tuus merito tuo
H. Grotius.
Adres: Clarissimo Iuveni Iohanni Rutgersio Durdrechtum.