Amplissime Domine.
Literas tuas tales plane accepi, quales speraveram, hoc est, quales ab eo mitti debent, in quo eruditio cum humanitate certat. Profecto gratulor mihi, nugas meas ei viro probari, cuius iudicium erravit numquam. Etiam paucae istae, quas confodis, hoc ipso felices sunt, quod dextra tua cadere meruerint. Quis enim nolit ab isto ense mori? Sed ut dicam quod sentio, optassem acrius paullo in reliquas inquisivisses, quae quo se tueantur non habent praeterquam auctoritatem tuam. Quae tamen sufficit. Neque enim metuendum est, ne quod placuit tibi, eruditis displicere possit. Interim hoc unum peto, ut te nonnumquam consuli patiaris. Id votum, si improbum non est, annue. Sin autem,
174
promitte rogari.Caeterum ut literis tuis respondeam, eadem mihi περὶ τοῦ turpe2 in casu tertio sententia semper fuit, quae tibi. Commentum est herois illustrissimi τοῦ μαϰαρίτου3, qui quod persuadere non potest, credi cogit. Ita cum semel hoc probari in animum induxisset, eo trahit, quidquid ducere non poterat. Ita Esuriente leoni ex ore exsculpere praedam4 ab ipso est. Nonius enim Esurienti citat. quod quis verum esse negare possit? Neque est quod offendat eius versus ratio. Eliditur in E ut Eosdem habuit secum quibus est elata capillos. Eosdem oculos et innumera alia. Fundos Aufidio Lusco Praetore libenter Linquimus5. Eleganter tangit hominis arrogantiam, qui non secus ac Romae Praetor, fasces sibi praeferri iusserat. Quare Horatius ridicule ab eo tempus designat, ut Romae a consulibus. At Scaliger pro ‘Praetori’ accipit. Tunc sane friget locus. Nocte deae noctis cristatus caeditur ales6. quid vetat sexto casu intelligi? Noctu enim Nocti sacrificabant. At ille ‘pro Nocti positum’ inquit. Si placet insultet Lygdamus morti meae7. Ita legit. At antea ‘morte mea’ fuit, quod tamen an admittat Latinitas dubito. Unum est cui quid respondeam non invenio, Propert. IV. 8. Cum tenera anguineo creditur ore manus. Possis subintelligere ‘in’, sed hoc an Latinum sit, dubito. Quod ex Hippolyto 1192 adduxeram8 Mucrone pectus impio iustum patet. Cruorque sancto solvat inferias viro sexto casu accipi non potest. Neque enim ferro vulneratam narrat, sed seipsam in caedem adhortatur. Sed hic est, quod me offendat. Neque enim recte mutatur modus ‘patet, solvat’. Putabam aliquando. M.p.i.i. patens Cruore s.s.i.v. Aut si hoc displicet M.p.i.i. patet. Cruore s.s.i.v. En, inquit, pectus hoc vulneris capax est. Imprime ensem et parenta sanguine tuo innocenti Hippolyto. Sed pro recepta lectione consensus librorum pugnat, cui me non oppono. Aegei9 in Iuvenale retineam. Neque enim ita dici posse videtur pater Aegei ut Arbiter Adriae. Hoc enim regem aut iudicem signat. At alterum non nisi de genitore est. Superatus acie10. Subaudio ‘Cum’ ut in ....11. Atticis non ignoras. Aristophanes ἱππεῦσι12
Καϰῶς παϕλαγόνα τὸν νεώνητον ϰαϰὸν αὐταῖσι βουλαῖς ἀπολέσειαν οἱ ϑεοί. Latine dixeris, Ut nuper-emptum pessimum Paphlagona Dii deaeque perduint suis consilis.Comici Latini vertunt ut t(e Dii) Deaeque perduint cum tuis consiliis.
175
αὐτᾶισι βουλαῖς suis consiliis. (Non) quod αὐταῖς suis sit, sed quia id infertur. Dii illum perdant cum ipsis c(onsi)liis, supple quae dedit, hoc est uno verbo ‘suis’. Et ita locum Senec(ae) acceperam. Templa suis collapsa diis13, αὐτοῖς ϑεοῖς. ut hic αὐ(ταῖσι) βουλαῖς ‘suis consiliis’. Utrobique deest σὺν. cum suis diis. Ergo sup(eratus) acie sit, Victus fugatus cum illo exercitu, in quo tanta nobili(tas) steterat, ut facilius esset ducem quam militem reperire. Non (nego) durum esse, ut et tu iudicas. sed ita durum esse nego, ut non peiora (sint) in hac Tragoedia, quae tota nihil aliud quam inepti cuiusdam et semib(arbari) scholastici declamatoris indolem spirat. Viros summos, qui hanc Sen(ecae) tribuunt, illud saltem erroris convincere debuerat, quod Neronianae m(ortis) meminit, quo principe Seneca perierat. 62114quo reddat suis etc.Haec enim etsi dirae sunt, tamen ab H(istoria) sumpsit. Sed hoc est ἐϰτὸς χοροῦ ὀρχεῖσϑαι, Unum est, quod me torquet. (Dictum) Caesaris in acie Pharsalica, Faciem feri15, quid sibi vult? Plutarc(hus) in Pomp.16 item in Caes.17 et Appianus II Civil.18 dictum interpretantur qu(asi) deformitas vulnerum oris Pompeianos pudore fugere cogeret. Quod mihi frigidum (nimis) videri solet. Neque enim verisimile est eos cicatricis in vultu deformitatem timuis(se, qui) impavidi pectus leto offerebant. Duo in mentem veniebant mihi. Ideo dictum .... credebam, ne suos agnoscerent, turbata facie. Lucan.19 Vultus gladio turbat(e veren)dos. Turbatis enim oris per vulnera lineamentis suos agnoscere non poterant, quorum (vultus) agniti a bello milites revocare poterant, quod factum narrat in 4o., quum in Afranii cast(ra) Caesariani salutandis suis venissent. Deprensum est civile nefas20 inquit. E(go) hoc verum puto. Altera interpretatio coactior est. Putabam autem ‘Faciem f(eri)’ hoc est adversos caede. ‘Parce civibus’, hoc est Aversis vel fugientibus pa(rce). Lucan. VII21. Civis qui fugerit esto. item ne caedere quisquam hostis te(rga)velit. Sed hoc mihi non satisfacit. Iudicium tamen meum suspendam (dum) a te certi quid accipiam. Absit enim ut quidquam approbem, aut fugia(m) nisi te auctore quem solum admiror, et ut verbo dicam, obstupesco. Vale et .... amplissime Domine, et me ama. Ignosce festinationi. XII. IX. tuos acceperam.
Tui nominis cultor summus
Rutgersius.
Adres: Amplissimo et clarissimo Domino Hugoni Grotio fisci patrono Hagae Comitat.