Liberorum2 tuorum indolem, Vir Illustrissime, cum voluptate adspexi: et quanquam ad eos recte instituendos abunde tibi prudentiae est, tamen si quid ad eam rem facere possunt consilia mea, nullibi ea libentius impendam, quam ubi optimam frugem spondet et soli ingenium et tua eorumque, quos adhibes, cultura. Ea, quae mihi ad spei tuae maturitatem facere videbantur, explicare coepi iuveni3, qui eos comitatur. Liberalius, si opus est, agam apud Vossium; quanquam ille nostri consilii non eget, usu longo ad haec negotia exercitus. Quod si aliter nequeo, precibus certe ipsorum conatus prosequar, Deum venerans, ut, quam ex te patre de illis concepimus exspectationem adaequent, aut si fieri posset et superent. Memoriae sanctissimae matronae uxoris4 tuae iamdudum, ut scis, debitor sum, sed et, quae me hactenus distinuerunt, impedimenta non ignoras. Specimen quoddam inscriptionis nunc mitto, loquendi scribendique
108
forma ad morem veterum nonnihil accedens. Possunt autem, quoque versu, aut plures aut pauciores voces poni, ac proinde versus quoque fieri plures paucioresve, uti videbitur. Nam et priscae inscriptiones nullo sensus respectu, ubi visum est, versum absolvunt. Quod si hoc schediasma aut non omnia contineat, quae memoriae sacranda iudicas, aut prolixius est, quam ferat saxi spatium, aut in ipsis vocibus mutandum aliquid censes, poteris uti ad mutandum aut iudicio tuo, aut opera mea.Rediit ad nos Boissizius, tui si quisquam amantissimus. Quanquam vehementer te frui desidero, tamen, qui meus est in patriam amor, libenter ex eo intelligo exilium tibi prorogari. Vale Vir Maxime. 21 Iulii, 1621. Lutetiae.
maria madalena. corporis. animiq.