Ternas, mi frater, literas prope eodem tempore a te accepi. Illa 17 Octobris per Vinquium2, cui quantum potero probabo me amicorum non esse immemorem. Cum ea accepi Borrianam historiam3 sane exactam et alia, pro quibus gratias ago. 28 Octobris quas dedisti, debuerant ante hos octo dies ad me venisse, sed scias artem hanc esse Langeracensis4, ne quis ante eum hic res patriae norit aut hinc aliquid ante ipsum nuntiet; quod si per se nesciret tamen consultore Hottomanno5 disceret. Quare nihil per eum mitti aut huc aut hinc debet, nisi in quo nullum sit momentum citius an tardius perferatur.
288
Bene judicas magnam esse ϰϱίσιν in negotio Rotterodamensi6. Quare rogo discamus quae sequentur; deinde caeteri magistratus an cor habeant; in utram partem propendeat τὸ πλεῖον.
Medii7 responsum ad libellum supplicem Foederatis oblatum8 prima occasione, id est per amicum, exspectabo. Velim et literas civitatum Alpinarum ad nostros9, et illa Ecclesiarum Gallica aut latina10, id est ita ut scripta sunt. Vide, quam paulo populus aut moveri aut sedari soleat, qui in maximo negotio re tantilla passus est sibi satisfieri.
Halsius11 impatiens est bonorum consiliorum ni resipiscat. De Iure belli et pacis12, de Institutionibus13 et praeloquio vide, ut memineris. Antiquitas Reipublicae Batavae14 jam tum, cum ederetur, Batavico, id est suo sermone, versa est partim mea, partim optimi parentis me, ut semper solebat, sublevantis opera. Pannum rogo per aliquem mittas, qui primus ad nos veniet. Forte potuisset per Bronchorstum15 aut per hunc Vinquium mitti, si id succurisset memoriae.
Conventus Hollandici exitum, rebus quo sunt loco positis, multum exspecto. Erit id nobis ad eas, quibus urgemur, consultationes magnum adjumentum. Hogerbetii viri, quem semper et amavi et admiratus sum plurimum, liberos16 velim etiam atque etiam cogitare, quid incipiant. Nam nisi de eventu certi sunt, plane utilius et ipsis et nobis, ad quos redundabit exemplum, erit rem a nobis incipi; quae causa vel praecipua est itineris, quod uxor vere proximo in patriam destinat. Nostrae urbis magistratus minus sunt inclementes et pacta, ni fallor, disertiora. Rogo hac de re et tu et ipsi cogitent. Si tamen res ita gubernatur, ut boni successus justa spes sit, nobis quoque id lucro cedet.
De Schaffero17 non adeo miror. Nam illi homines, qui sibi conscii sunt quantum in jus deorum hominumque peccaverint, quovis modo si possunt se rediment. Et potest eorum metus esse usui.
Godefrido Brassero18 ex animo gratulor, non modo ob amicitiam veterem, sed et ob nominis ejus reverentiam. Rogo ei meo gratuleris nomine quam amicissime. Rogo sciam, sensu et professione quomodo se gerat. Hodie apud me fuit dux Holsatiae19 honorifice de ipso locutus.
Capita pacis Anglicanae20 si habere potes, fac videamus. Etiam notata illa ad literas Alpinas21 videre cupiam, praecipue cum et me implicent.
289
Hactenus tuis respondi. De rebus, quae heic aguntur, accipe pacem esse certo certius multum gaudente rege. Casali est quidem filius minor Mantuani22, sed imperat Caesaris legatus23 usque, dum investitura veniat.
Magnae in aula turbae. Nam regina mater24 quod diu compressit tandem evomuit: iram implacabilem in cardinalem25, quem ab aspectu suo removit et omnes, quos ipsi putavit obnoxios. At rex perstat in ea, quam cardinali hactenus habuit fide; et fontes, unde hoc malum ortum, existimat clausurus: custodem sigillorum26 jussit Cadomum deportari quasi captivum; sigilla tribuit Castellinovano fratri Altirivii27, primum praesidem fecit Iayum28, unum praesidum Parlamenti. Regina tamen mater perstat in ira et frater regius29 juveniliter minatur. Rex interim cardinali non minus quam sibi cavet. Quo res sit eruptura, etiam sapientissimi dubitant. Sunt qui foeminam cessuram putent nec ausurum quae audet cardinalem, nisi percognito tali ingenio. Alii bellum civile augurantur, multis jam siquis fovere velit seminibus. Nam in Delphinatu, in provincia Narbonensi - ubi imperant Guisius30 et Crequiacus31 cardinali infensissimi - visuntur seditiones plebis rusticanae, oppidorum etiam non tam contra onera nova quam contra onerum exactores invidia horum maxime Defiatum32 urgente et propter ipsum etiam cardinalem, sine quo ille se non sustineret.
Omnes vestros nostri salutant.
Vale.
15 Novembris 1630.
Scriverii33 amicam manum agnovi in notis ad Antiquitatem, gratias ei ago et scire desidero, ecquid pro Harlemo cogitet.
Hondius34 si huc mittat exempla magnae tabulae, in qua Hollandia visenda ponitur, lucrum faciat. Multum quaeruntur. Mittere possit ad eum, qui hic tabulas vendit Tavernier35.
Princeps Condaeus36 in aulam vocatur, ut sit qui opponatur fratri regio.