Rarae eruditionis ac virtutis viro
Martino Opitio.
Non periit Germania, Opiti doctissime, quae te habet locupletissimum testem, quid lingua Germanica, quid ingenia Germanica valeant. Libertas ista populorum, quae dicitur, saepe nomen est inane nec praestans, quod promittit, ac plerumque non quaeritur, an serviendum sit, sed quot et quibus. Ut maxime ad laudabilem statum assurgat, tamen est hoc, ut cetera, bonum armis et temporum vicibus obnoxium. Contenti ergo simus illa libertate, quam eripere nobis nemo nisi nos possumus et socios nobis adjungamus ex vetustate liberrimum quemque. Ego nullo pretio vendere velim hanc libertatem tecum agendi, nunc quidem per literas, animo autem semper. Quare etiam adversus majora quam quae sensi hactenus, mala satis magnum mihi solatium sit tibi placere; quanto magis per te etiam Lingelshemii2 ac Berneggeri3 memoriae recentibus notis imprimi, Goldasto4 ac Barthio5 interius notescere? Neque illustrem burggravium Donaviensem6 laudare satis possum, qui bono suo uti novit ac neque te a dulcioribus literis avocat neque illis solis includit par majoribus ingenium.
Librorum nostrorum pro Veritate religionis Christianae7 quod a scriptore est, non meretur tantum interpretem8; de ipso argumento idem dicere sine impietate non possim. Sed tamen hic quoque memineris, suadeo, liberum te esse,
351
nec ita alligatum praeeuntibus verbis, ut non liceat tibi res easdem melius dicere. Gazaeum9 cum eruditissima versione avide exspectabimus.Quo minus de Observationibus in Novum Testamentum10 deve Annalibus meis11 quid statuam, impediunt res patriae nostrae, ubi necdum aut respublica aut ecclesia eum recepit statum, quem plurimi boni exoptant. Nec ingerenda sunt nolentibus beneficia, quanquam tale quid nuper feci, cum passus sum exire juris patrii elementa scripta a me avito sermone12. Quae si, quo data sunt, animo excipiuntur, poterunt me excitare, ut bene de bonis mereri nec propter plures malos desinam.
Damasceni particulas misi13 ad virum nobilissimum Nicolaum Fabricium Peireski, senatorem Aquensem, cujus erat liber, unde petitae sunt. Minus hoc est quam ut vulgari sub nostro nomine debeat; satis erit, amico constare officii rationem.
Salmasio14 significavi, quae scribis. Agit gratias pro tam prolixa voluntate neque defugere se ait talia excitamenta, quibus firmatior non patiatur se maledicentium clamoribus de suo statu dejici. Strenue Arabissat; in Plinium paratum habet tomum tertium15; in Eliberinos canonas amplissimos commentarios, totius ecclesiasticae antiquitatis penum16.
Mihi magna pars abit inter sermones amicorum, aliqua inter legendum et dum filii17 indolem excolo. Est tamen cum et Graeca quaedam conamur latina facere.
Sebisium18 non vidi, sed quotquot ad me venient a te commendati, imo vel
352
leviter noti tibi, eos tanquam veteres amicos complectar, cum non possim non meos dicere, qui tui sunt.Vale, lumen Germaniae.
Kal. Martii MDCXXXI. Lutetiae.