eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2573. 1636 mei 1. Aan L. Grubbe1.

    2574. 1636 mei 1. Aan A. Oxenstierna2.

    Excellentissime Domine,

    Gratias habeo Sublimitati Tuae maximas pro benignis ejus literis 23 Martii veteris Kalendari3 ad me datis proque transmissis chartis continentibus responsum ad oblatam a rege Daniae4 conciliaturam, duas delineationes foederis Suediam et Galliam inter et pacta in quatuor menses valitura, ex quibus et summam prudentiam Sublimitatis Tuae agnosco et habeo, quod in sermonibus apud Gallos et amicorum legatos sequar.

    Ego his meis demissis literis die crastino a D. cardinali5 petam audiri eique ostendam, quantum potero, meum pro re communi studium.

    Apud alios legatos ea loquar, quae vulgari Tuae Sublimitati ac D. Sanctichaumontio6 visum est.

    Dux Bernhardus7 intra dies quinque aut sex discessum parat cum ea, quam scripsi antehac8, pecunia et bonis promissis.

    Hogendorpius9 hic adhuc flagitat id, quod Feuquerio10 - is nondum convaluit - regis11 in usus credidit.

    De rebus ducis Rohanii12, qui inter Comensem et Clavennensem lacus vado transgressus nihil aliud quam villas incendit agrosque populatus est, ideo quod nec machinas haberet et milites, quos in hostem posset producere, non super ter mille, scribit Sublimitati Tuae Marinus13, qui in illis nunc agit partibus. Ulterius ex

    121

    scriba14 ducis ipsius, qui mihi ducis literas pertulit caetera narrare jussus cognovi, supplementa, quae ipsi promissa fuerant, alio fuisse versa. Eo facto dolens dux ereptam sibi gloriae parandae occasionem illum scribam suum huc miserat serio id postulans, ut imperio exonerari possit. Sed neque hoc impetrat neque supplementi nisi parum admodum, ita ut nihil inde magni videatur exspectandum.

    Post longas altercationes in Rhaetorum conventu quorundam, qui aberant, non habita ratione placuit tandem protestantibus in Valle Telina nec usum religionis nec domicilium permitti. Jus imperii quod attinet, videtur quidem Vallis Telina libera fieri, sed si quae inter ejus incolas Rhaetosque orientur controversiae, earum definitio cum permittatur lectis utrimque arbitris pari numero, quos dissidentes legati Gallici15 sententia dirimet satis apparet, vis ipsa imperii ubi sit futura; praesertim ipsa Vallis fraena, castella inquam, Gallis retinentibus. Ita fiet, quod fieri solet et apologo lepide significavit Horatius:

    Cervus equum pugna melior communibus herbis Pellebat, donec minor in certamine tanto Imploravit opes hominis fraenumque recepit; Sed postquam victor violens discessit ab hoste Non equitem dorso, non fraenum depulit ore16.

    Parma urbs postquam Mutinensis17 privata in affinem18 odia remisit, periculo vacat. Et Placentia, ubi ipsa est Parmensis uxor19, putatur habere necessaria in menses aliquot. Interim forte fiet aliquid; nam nunc quidem nihil fit.

    Sabaudum20 sociis perpetuo suspectantibus tanquam privatis suis rebus invigilantem publica contemnere.

    Qui transire Alpes hoc vere parant Germani, ad mille equites, quinque peditum millia futuri dicuntur.

    Cardinalis Guenettius21 paci a pontifice22 praepositus Bononiae exspectat designationem loci, in quem Caesar23, Gallus24, Hispanus25 consentient. Urbibus, quae ad id propositae fuerunt antehac, partim longius dissitis partim in aestu belli positis, Leodio intestinis involuto motibus haud dubie aptissima actioni erit Colonia et Batavis non nolentibus.

    Is, qui Viennae res agit Gallicas26 ab imperatore27, instigatu, ut creditur, Hispani, jussus discedere, dixit debere se id prius regi suo indicare; interim sibi

    122

    domi suae se tenere juberetur sive sineretur cum externis, qui ibi sunt, amicis colloqui, in eo paratum se sequi aulae voluntatem.

    Classis Gallica multa nunc in sermone hominum constare dicitur quadraginta navibus rotundis bellicis ad Rupellam, viginti longis ad Massiliam, minoribus navigiis quas tartanas vocant, sexaginta, onerariis quindecim. Sed quibus imperium datur, maris expertes sunt28. Audio hoc ab omnibus dici Gallorum sociis, Gallos cum socios quaerunt maximas praeferre divitias, ubi solvendum est aliquid, ultimam paupertatem.

    Duci Lotharingio29 a30 Gallis seorsim conditiones ostentari susurratur.

    Audio a protestantibus Helvetiis non minus quam Rhaetis graviter ferri id, quod de Valle Telina constitutum est, passimque ambos31 strepere criminationibus, maxime in Rohanium ut religionis suae incuriosum.

    D. Banerio32 res tam pulchre succedere gaudeo, eoque quod res nostras ipsa Sublimitate Tua significante33 cognovi. Non patiar ignaros, qui nobis favent.

    Ab Anglis ante finitam Arundelii34 legationem nihil in commune exspecto. Eidem Batavis usum maris liberum si ab ipsis petatur, se non negaturos ajunt.

    Resurgunt Burdigalae et alibi contra nova onera seditiones.

    Dux Lotharingiae Carolus ire Ratisbonam imperatoris vocatu dicitur.

    Unum, quod addam, habeo, Excellentissime Domine, Tuam Sublimitatem ut intimis precibus Dei tutelae commendem.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, Calendis Maii anni 1636.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 14. De brief is blijkens een marginale aantekening op de copie gelijkluidend aan no. 2572 aan L. Camerarius. Men zie aldaar, p. 119. Betreffende Lars Grubbe zie men V, p. 432 n. 12.
    2 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Beantw. tesamen met o.a. nos. 2536, 2550 en 2585 d. no. 2612. Gedrukt Epist., p. 229; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 175.
    3 - Grotius vergist zich in de datum; bedoeld is no. 2542 dd. 6 april (27 maart o. s.).
    4 - Christiaan IV; zie voor het bewuste antwoord Oxenst. Skrifter 1. afd. XV, p. 254.
    5 - De Richelieu.
    6 - Melchior Mitte de Miolans, markies van Saint-Chaumont, speciale gezant van de Franse koning bij Oxenstierna.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    8 - No. 2558 dd. 18 april.
    9 - Gijsbrecht van Hogendorp; zie V, p. 447 n. 4.
    10 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    11 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    12 - Henri, hertog van Rohan, luitenant-generaal van het Franse leger in Graubünden en de Veltlin.
    13 - Charles Marin(i), correspondent voor Zweden betreffende Zwitserland en de naburige landen.
    14 - Benjamin Prioleau - Priolo - (1602-1667), de vroegere gouverneur van de kinderen van Benjamin Aubéry du Maurier.
    15 - Ordinarius gezant van Frankrijk in Graubünden was van februari 1636 tot januari 1637 François Lasnier, sieur de Sainte-Gemmes (1602-1676).
    16 - Horatius, Ep. I, X, 34 vv.
    17 - Francesco d'Este, hertog van Modena.
    18 - Odoardo Farnese, hertog van Parma; zijn zuster Maria (1615-1646) was gehuwd met de hertog van Modena.
    19 - Margherita de Medici (1612-1679).
    20 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    21 - Martio, kardinaal Ginetti; de tekst der Epist. heeft ‘Ginetta’.
    22 - Urbanus VIII.
    23 - Ferdinand II.
    24 - Lodewijk XIII.
    25 - Philips IV.
    26 - Nicolas, sieur de Charbonnières.
    27 - Ferdinand II.
    28 - Deze kritiek betreft Henri d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux, en Henri de Lorraine, graaf van Harcourt.
    29 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    30 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk de lezing ‘&’.
    31 - De uitgave der Epist. heeft ‘ambones’.
    32 - De Zweedse maarschalk Johan Gustavsson Banér.
    33 - De editie der Epist. heeft de lezing ‘significare’.
    34 - Thomas Howard, graaf van Arundel; zie V, p. 318 n. 12.