eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3672. 1638 juli 14. Van G.J. Vossius1.

    Illustrissime Domine,

    Eunte ad te Petro Pelsio2 et aliquid a me literarum poscente etsi hoc tempore valde distrahar, tamen ornatissimo id juveni et amplissimo eius tuique amantissimo parenti3 dandum putavi, ut aliis hoc officium praeverteret.

    Valde jucundus mihi filii tui Petri J.C.4 adventus fuit, qui et aliquot nobiscum dies Amstelodami egit. Post eas literas, quas veniens exhibuit5, alteras tuas6 bene longas ac tanto gratiores accepi.

    Sed nunc respondere nec his, nec illis licet. Fiet hoc autem epistola proxima7. Solum mitto, quae Hispanice Manasses8 exaravit. Sed censeo ista non satisfacere quaesitis tuis. Agam ipse cum eo accuratius.

    Philolaus9 me urgente excudi coepit. Hactenus opera mea ab Hortensio10 in promovendo itineris iustituto postulata non est. Aliunde, quicquid eo pertineret, resciscendum fuit. Nunc quia meam sibi operam apud proceres utilem fore arbitratur, non deero amicissimo collegae. Sed utinam id antea fecisset. Non debuit hoc negotium eo pede, quo coeptum, transigi. Monstravi illi in literis tuis quae ad laudem eius et huius instituti commendationem pertinerent. Petiit, ut ea sibi a filio meo11 exscripta traderem. Tum item ut consulem Conradum Verburg12 et

    453

    consularem Bickerium13 accederem tuamque de tota hac re sententiam praelegerem. Feci id lubens et video non leve apud eos pondus habere judicium tuum, uti sane debet. Facturi sunt omnia, quae salva Hollandiae Ordinum auctoritate possunt.

    Verum et de hoc et aliis, literis proximis. Jam enim adest Pelsius et tempus abitus instat.

    Illustri dominae conjugi et familiae toti salutem a me meisque.

    Tui nominis cultor,
    G.J. Vossius.

    XIV Jul. St. N.A. MDCXXXVIII.

    Adres: Illustrissimo viro, Hugoni Grotio, serenissimis regni Suecici legato ad regem Christianissimum. Lutetiae Parisiorum per amicum.

    In dorso schreef Grotius: 15 Iulij 1638 Vossius.

    En boven aan de brief: Rec. 2 Aug.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB., coll. Pap. 2. Eigenh. oorspr. Gedrukt Vossi Ep., p. 351; Voss. Op. IV. Epist., p. 244. In de gedrukte uitgaven komen enige onnauwkeurigheden voor. Voorl. antw. op nos. 3554 en 3603; beantw. d. no. 3716.
    2 - Pieter Pels zou secretaris van Grotius worden.
    3 - Paulus Pels.
    4 - Pieter de Groot.
    5 - No. 3554.
    6 - No. 3603.
    7 - Een brief van eenige omvang schreef Vossius eerst op 14 oktober no. 3802.
    8 - Menasseh Ben Israel; voor zijn brief zie men no. 3554, p. 248 n. 4 en bijlage no. 7.
    9 - Philolaus is een pseudoniem van de astronoom Ismaƫl Boulliau; het betreft hier diens Philolai sive dissertationis de vero systemate mundi libri IV, dat in 1639 bij Blaeu te Amsterdam verscheen.
    10 - Martinus Hortensius.
    11 - Vermoedelijk Isaac Vossius.
    12 - Albert Coenraetsz. Burgh.
    13 - Andries Bicker.