Lectori christiano H. Grotius.
Si quis dicat me quae ad Evangelia scripsi debere aliis qui in eodem se argumento exercuerunt, is neque penitus mentietur neque penitus verum dicet. Ego per omnes eos qui scripsere antehac profecisse me non diffiteor, quin gaudeo etiam gloriorque. Itaque omnibus me eis gratiam habere puta, quasi nominassem singulos. Peperci autem plerumque recitandis nominibus quod ea videam factioso hoc saeculo magis ad oblimandum quam ad defaecandum iudicium valere. Mihi autem, cum ista annotarem captivus, cum perficerem privatus, cum ederem in aliquo iam honore constitutus, propositum semper fuit non alicui earum servire partium in quas ingenti saeculi nostri malo divisi sumus christiani, sed christianis plane omnibus, meaque dirigere ad notitiam evangelicae veritatis et incrementum pietatis eius, ad quam omni studio debemus contendere, si ex tanto nomine censeri volumus. Caeterum videbit qui et priorum et haec nostra scripta cum cura leget, etiam tunc cum aliorum sequor sententias, nova a me adiungi argumenta quibus eas sustentem; et cum ab aliis abeo, rationes cur id faciam diligenter a me adscribi. Testor autem, siquid usquam a me scriptum est pugnans cum iis Sacrae Scripturae sensibus quos ecclesiae christianae a prima aetate acceptos perseverante consensu tenuere, quod repertum non iri satis confido, me id pro non scripto habere ac mutare paratissimum.