705
707
Sacrae regiae Maiestatis Sueciae ultima et finalis resolutio super continuatione foederis cum christianissimo rege Galliae.
Ex affectu atque studio conservandae procurandaeque causae communis et pacis universalis suo, sacra regia Maiestas D.na nostra clementissima foederis cum christianissimo rege continuandi2 proclivem animum iamdudum declaravit atque eius pertractandi quaeque foedere currente inciderunt dubia aut nova explicandi potestatem atque mandata legato suo Hamburgi commoranti et aulae cancellario D.o Iohanni Salvio transmisit. Verum cum nova de die in diem iniiciantur impedimenta, visum sacrae regiae Maiestati est ad instantiam hic residentis christianissimi regis D.ni baronis de Rorté3 haec ultima resolutionis loco explicare et sequentium binarum conditionum electionem illustrissimo legato christianissimi regis D.no comiti d'Avaux4 offerre.
Iussit sacra regia Maiestas omnis morae tollendae et resecandae gratia legatum suum D.m Salvium cum D.no christianissimi regis legato comite d'Avaux continuare et concludere foedus, quod anno 1638 15 Martii pertractatum fuit, iisdem verbis huic tempori accommodatis, iisdem conditionibus sine ulla ullius articuli essentialis mutatione, hoc tantum observato, ut in confirmatione quod tum conclusum fuit nunc conclusum atque continuatum dicatur atque, ut illud in tres annos directum fuit, ita hoc in tres annos continuetur. Quodsi vero christianissimus rex iudicaverit magis e re foedus continuari ad finem belli, rationes, quae in utramque partem adferri possunt, sacra regia Maiestas non sumet sibi in praesens disceptandas, sed eousque apud se valere permittet, ut si christianissimus rex annuatim durante foedere augere subsidia sacrae regiae Maiestati promissa velit summa centum millium thalerorum imperialium, media eius parte, scilicet quinquaginta millium imperialium, adiecta cuilibet termino et facto initio futuro mense Maio anni 1641, sacra regia Maiestas in foederis continuationem usque ad belli finem consentire decreverit. Quamcunque harum conditionum comes d'Avaux nomine christianissimi regis elegerit, habet D.s Salvius potestatem illico statuendi et concludendi. Confidit autem sacra regia Maiestas, utrum horum eligatur, christianissimo regi curae fore eliberationem e diuturno carcere campi mareschalli D.ni Gustavi Hornii,5 ut ea ex promissis antehac factis cum effectu et instituta dicti D.ni Hornii et generalis Iohannis Werthii6 invicem commutatione promoveatur.
Loci vero tractatuum mutationem et transportationem propius Galliam sacra regia Maiestas admittere non potest propter summam et rebus nostris iniquam distantiam ab hoc regno. Sed licet nihil passura sit in se desiderari quod promovere pacis tractatus posset, tamen tantis cum suis difficultatibus coniunctum locum acceptare et in alium quam Lubecam aut Hamburgum consentire nequit tam propter dictam distantiam quam viarum discrimina. Caetera autem dubia, quae difficultatem ac moram perfectioni tractatus foederis hactenus iniecisse
708
visa sunt et decisionem aut compositionem morentur, ne eorum causa aut occasione tractatus huius negotium longius protrahatur, sacra regia Maiestas super illis in praesens quidem non attentis aut expectatis per proprios suos ministros in aula regia Gallica communicare eaque cum christianissimo rege amicabiliter pertractare constituit.Bovenaan de copie te Parijs schreef Chavigny:7 Déclaration de la cour de Suède sur le terme du renouvellement d'alliance 1641.