eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5044. 1641 februari 2. Aan J.A. Salvius.1

    Illustrissime domine,

    Gaudeo beneficio Excellentiae vestrae cognosse me, quo nunc in cardine versetur res federis.2 Ego, qui Gallos novi pridem homines qui nulla re facilius flectantur quam mora, laudavi semper prudentem nostrorum tarditatem. Etiamsi magis nobis esset necessaria, quam forte est haec societas, referret nostra, ne id crederent Galli. Locutus sum hodie Heufdio.3 Is pecuniam, id est chartas solutionem ipsius fide iubentes, Hamburgi pridem esse asseverat. Dixi ei, si in

    79

    eis quae debentur solvendis tricae nectantur, id in causa fore, cur minus credatur promissis in posterum. Suscepit se acturum cum ministris regiis. Et puto per eum id optime posse fieri, qui et utrique regno inservit et intelligit, quantum sit pecunias habere in tempore. Edocui etiam eum de conditionibus, sub quibus federis prorogationem velit Suedia, ut tentet animos et, si quid didicerit, mihi dicat deinde acturo caetera quae ex usu esse arbitrabor.

    Velim scire, cui velint regni rectores me rationem reddere eorum, quae pro impendiis antehac supra salaria accepi. Nam sive Excellentiae vestrae sive D. Spiringio,4 ut olim, reddere iubear, mihi ex aequo est, qui nihil magis desidero, quam ut et operam et fidem meam in rebus magnis parvisque regno Suedico approbem.

    Maneo autem,

    Excell. vestrae perpetuo observantiae cultu devinctissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 2 Februarii 1641.

     

    Coepit a me instructus Heufdius agere cum Chavigniaco,5 qui aget cum cardinali. Videtur societas ad pacem usque iniri posse cum tali pecuniae augmento, quale poscit Suedia. Nihil tamen certi affirmo. Sed illam quae iam debetur pecuniam credo illuc in manus Excellentiae vestrae perventuram.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 666 no. 1472. Antw. op no. 5001.
    2 - Het Frans-Zweedse verdrag werd in juli 1641 verlengd.
    3 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs (no. 5015 n. 3). Met het volgende ‘pecunia’ is gedoeld op de Franse subsidie aan Zweden, waarvan de termijn op 15 november 1640 was verstreken; zie no. 5001 en n. 7, nos. 5056 en 5057.
    4 - Petter Spiring Silvercrona, resident en raad van financiën van Zweden in Den Haag (no. 5000 n. 1).
    5 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny, Frans staatssecretaris van buitenlandse zaken (no. 5226 n. 1).