eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5052. 1641 februari 9. Aan L. Camerarius.1

    Illustrissime domine,

    De valetudine satis commoda nec nimis gravi senectute gaudens intellexi Deumque precor, ista bona diu ut maneant.

    De Amberga spero nos brevi laeta intellecturos, praesertim tam vegeto ac bene vestito nostro exercitu.2 Pacis spem quotidie retro labi doleo. Miseret enim me Germaniae. Sed ferenda quae corrigere non possumus et

    Optare liceat, si potiri non licet.3

    Elector Palatinus4 velim ex Dania in Angliam transeat cum bona regis Angliae voluntate. Nam qui nunc in parlamento stant venti, pro ipso sunt.

    Magna sane sunt quae inceptarunt et Catalani et Portugalli, sed, quod rebus novis periculosum, inter se ipsi discordes. Catalani, si intra duos menses auxilia adventent, putant servari posse Barcinonem, alioqui non abesse periculum. Ego vereor ne spes adipiscendi in Catalanos imperii auxilia tardet. Difficile enim est Gallis cupiditati semper ultra eunti modum imponere. Sunt hic rumores insulas non spernendas, Maderam et Terceram, in partes venisse novi regis.5 Poterit idem sperari de iis, qui in Asiatica sunt India. Interim Batavi implicita domesticis dissidiis Portugallia res suas in Brasilia provehent. Dicuntur et in Andalusia motus nasci foverique a duce Medina Sidonio.6

    Regis Magnae Britanniae, optimi principis, vicem doleo, qui bellum habet a Scotis, turbas in Hibernia non leves et seditiones in Anglia. Tot mala in unum tempus concurrentia ni inopinam opem Deus adferat, sanari vix possunt.

    Regi Daniae siquid humanitus eveniat, dubium non est, quin id et Suedi et Batavi in suam occasionem sint versuri Danicis vectigalibus infesti utrique, Batavi quod ea ipsos premant,

    90

    Suedi quod crescentem vicini potentiam habeant suspectam. Hamburgi libertas in summo discrimine est, si Pinneburgicum comitatum ad urbis moenia accedentem sui iuris facit rex ille pridem eam civitatem iniquis oculis aspectans.

    Brandeburgicus elector quibus se daturus sit consiliis, videbimus. Suspicor ita adstrictos a Swartzenburgico7 nodos, ut extricari vix possint. De Pomerania miror. Putabam enim lutheranos concionatores satis apud populum laborasse pro Suedis.

    Fedus inter Suedos et Gallos in optima spe est, ut ex ministris hic regiis, quibuscum ea de re collocutus sum, cognovi. De altero inter Suedos et Batavos gaudeo convenire nostras coniecturas.8

    Davausio9 male evenit, quod frater eius praeses Memmius10 a rege iussus est rusticari. Illum ab Hamburgo iturum Coloniam, alium Hamburgum mitti etiam hic susurratur.

    Tueilleriacus11 Anglicano itineri se parat. Videtur mihi ista legatio mitti in tempore. Certum est procerum in Anglia plurimos id optare, ut maior natu filia regis12 electori nubat. Sed in re matrimonii parentum maxime valere debet auctoritas.

    Ex Turcico imperio eadem hic audiuntur, quae scribit Excellentia vestra; praeterea Polonum legatum ibi exspectari; et de Hungarorum excursibus graviter expostulasse bassam vicinum illis locis;13 Persae autem pacem esse cum mogore14 et finitimis aliis.

    Comes Suessionensis ne diutius Sedano molestus sit, ad Batavos se recipit. Vindocinensis autem eodem eat an in Angliam, nondum liquet. Hic saltatur, aguntur comoediae ingenti cardinalis magnificentia.15

    Comitatensibus Burgundis bellum hoc anno imminere videtur grave, quod ut a se avertant, Helvetios ambiunt; sed quorum nunc apud Gallum pariter et Hispanum non magna est auctoritas aut gratia. Zambra, qui Plantam interfecit,16 captus multos accusat, qui Gallis sunt amiciores.

    In Italia nihil fit. Agitur de producendis induciis. Praeter comitem Philippum17 huc perductum detinentur a Gallis captivi in ipsa arce Taurina avunculus eius comitis et scriba. Si bellum ibi recrudescat, duo principes Sabaudi videntur abstenturi a partibus, ut facit Mantuana.18

    Helvetiorum de Hispanis graves sunt querelae ob non soluta stipendia neque impletas alias federum conditiones. In Neapolitano regno tam gravia sunt onera, ut multi agri deserantur facileque et ibi motus nasci possent, si qui nati sunt alibi prospere succedant. Gallorum vero labor de attrahendis in suam societatem principibus Italis irritus fore videtur.

    Dicitur Auerbergius19 ab imperatore legatus venturus ad Batavos. Forte inducias adferet. Sed aures caera Gallica occlusae sunt.

    91

    Iterum Deum Excellentiae vestrae et ad eam pertinentibus propitium precor.

    Excell. vestrae perpetuae observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, IX Februarii MDCXLI.

     

    Iohannes Waertius20 in arce Nanciaci custoditur. Videtur Hohentwila circumsederi iterum.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: MP.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 267; copie Linköping, Stifts- och landsbibl., Br. 23, 378. Gedrukt Epist., p. 667 no. 1475. Het postscriptum ontbreekt in de uitgave der Epist.
    2 - Johan Gustavsson Banér bevond zich met zijn leger nabij Amberg in de Oberpfalz.
    3 - Vgl. Anthologia Latina (ed. A. Riese) I, 2 no. 712: Amare liceat, si potiri non licet.
    4 - Karl Ludwig van de Palts verscheen tenslotte medio maart ongevraagd aan het Engelse hof; vgl. CSP Ven. 1640-1642, p. 130.
    5 - Jan IV van Portugal.
    6 - Gaspar Alonso Pérez de Guzmán, hertog van Medina-Sidonia, goeverneur van Andalusië (no. 5041 n. 12).
    7 - Adam, graaf van Schwartzenberg (no. 4992 n. 6).
    8 - Het Zweeds-Franse verdrag werd in juli 1641 verlengd; het verdrag tussen Zweden en de Republiek werd in Den Haag in mei 1641 geratificeerd.
    9 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux, Frans ambassadeur te Hamburg (no. 5001 n. 7).
    10 - Henri de Mesmes (no. 5029 n. 17).
    11 - De Franse ambassadeur naar Londen was echter Jacques d'Estampes, markies van la Ferté-Imbault (no. 5020 n. 22); hij arriveerde begin juli 1641 in Engeland. Mathieu Coignet, sieur de La Thuillerie (no. 5023 n. 10), was sinds november 1640 Frans ambassadeur in de Republiek.
    12 - Mary Stuart, de ‘Princess Royal’. Het bericht dat zij niet zou worden uitgehuwelijkt aan Karl Ludwig van de Palts, maar aan Willem II, had Grotius op 9 februari al bereikt; vgl. no. 5054.
    13 - Bedoeld zal zijn de pasja van Boeda.
    14 - Djahan sjah (1592-1666), in de jaren 1628-1657 keizer van het Noordindische Mogolrijk.
    15 - Zie over het ballet infra no. 5054 en n. 3.
    16 - Zie no. 5035 n. 6.
    17 - Filippo d'Aglié, graaf van San Martino (no. 5017 n. 3).
    18 - Maria Gonzaga (1609-1660), hertogin van Mantua.
    19 - Johann Weichard, graaf Auersperg (no. 5042 n. 6).
    20 - Johan van Werth (no. 5017 n. 4); blijkens Gazette 1641 no. 14, p. 67, dd. 9 februari was hij op 26 januari 1641 in Nancy aangekomen.