eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5065. 1641 februari 16. Aan J.A. Salvius.1

    Illustrissime domine,

    Verissimum est quod ait Excellentia vestra2 inique nobiscum agere Gallos, cum pecuniam pridem debitam, quam Bulionius3 missam Hamburgum mihi asseveravit attestante id ipsum

    113

    Heufdio,4 non tradunt. Quid enim de futuris par est iis credi, qui ea detrectant praestare, quae de praeterito debent? Ait Chavigniacus5 se de re tota scripsisse ad Davausium.6 Planum autem est hac mora eos extortum nobis ire quod alioqui non putant se obtenturos. Ego cum haec considero, saepe apud me cogitare compellor, an non libertas faciendae, si quando se obtulerit, pacis pluris sit quam millio florenorum aut aliquanto amplius annuum, quod per se esse videtur aliquid, caeterum, si cum belli sumtibus comparetur, perexiguum est. Quod si trans Danubium duci bellum possit, arbitror non minus facile tantum pecuniae ex hostico reperiri posse quam ex sociali liberalitate. Sed haec aestimare eorum esto, quorum res ista in manu est.

    Quae propositurus sit Daniae rex,7 intelligere avebo. Deum precans, ut cuncta haec ad bonum Suediae orbisque christiani dirigat vestramque Excellentiam servet in rebus bonis.

    Illust. Excell. vestrae perpetua observantia devinctus
    H. Grotius.

    Lutetiae, VI/XVI Februarii MDCXLI.

     

    Populus quidem Galliae pacem desiderat. Sed qui Galliam digito temperant, nihil minus quam hoc volunt.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Salvio.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gallicam fidem queritur. Pacem magis quam stipendia Gallorum suadet.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 9; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 43. Gedrukt Epist., p. 668 no. 1476. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 279. De beide copieën bevinden zich tussen Grotius' brieven aan Oxenstierna; gezien de aanhef ‘Illustrissime domine’ is de brief echter voor Salvius bedoeld, maar misschien heeft deze de brief aan Oxenstierna doorgezonden. Het postscriptum bevindt zich alleen in de beide copieën, de subscriptie ‘Illust ... Grotius’ alleen in de uitgave der Epist. Voor de inhoud van de onderhavige brief zie men ook nos. 5044, 5056 en 5057.
    2 - De brief waarop Grotius hier doelt, ontbreekt.
    3 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles (†22 december 1640), ‘surintendant des finances’ (no. 5056 n. 12).
    4 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs (no. 5015 n. 3).
    5 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny, Frans staatssecretaris van buitenlandse zaken (no. 5226 n. 1).
    6 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux, Frans diplomaat te Hamburg (no. 5001 n. 7).
    7 - Grotius zal doelen op de missie van de Deen Jørgen Vind naar Stockholm in januari 1641; vgl. no. 5025 n. 2.