eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5110. 1641 maart 23. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    De Bannerio hic intelligimus intrasse eum in Bohemiam, sed Moldae transitum ei prohiberi a comite Broio;2 Goltzium3 quoque cum equitibus bis mille esse illis in locis; Gillonem Hasium4 suo cum equite evasisse e Meinunga, sed relicto ibi pedite; obsideri vero a Gallis etiam Hasfurtum in Franconia; apud eos esse et Rosam,5 imperatoris vero et Bavari copias trans Danubium atque eo in amne pontem fieri a Piccolominaeo; ad hunc firmandum venisse Wahlium6 itinere capto per Francofurtum. Verum est quod ill. Dom. vestra iudicat Bavarum a periculo, in quo fuit, denuo nunc fuisse exemptum per Gallos;7 quod quomodo interpretaturi sint Suedi nostri pendente adhuc consultatione super federe,8 equidem nescio. Hic suspecta nonnihil est Bannerii humanitas, quod uxori imperatoris9 iter tutum concesserit Viennam et ipse ex Ratisbona accipiat quae mensae suae sunt necessaria. Multo vero magis displicet, quod Batavi ab imperatore missum10 ad se multo cum honore accipere constituerunt.

    Electorem Brandeburgicum, si possit se bello eximere,11 facturum puto. Sed qui possit, non satis video. Imperatorem vero credo pacem velle cum Suedis et forte melioribus nostris

    177

    quam antehac conditionibus ob turbidas in Hispania res. Quod ex usu sit regni Suedici et eorum, quorum tutelam Suedia suscepit, dispiciendum iis relinquo, quorum ea res in manu est, Deum interim rogans, ut eorum consilia regat atque fortunet.

    Electorem Palatinum12 in Angliam ivisse bona cum regis Angliae gratia plurimum gaudeo. Optavi enim id semper, etiam allaboravi, quantum potui. Et dolui, cum contraria huc ex Anglia scriberentur. Res ipsae Anglicanae mihi non placent. Regis13 semper lenitas mirabar, quorsum evaderet. Aulae artifices omni modo laborabunt, ut consensum ordinum, qui regiae auctoritatis nervos non obscure coepit incidere, distrahant. Et solent alia esse nobilitatis, alia plebis desideria. Fedus Angliae cum Batavis,14 si simul et cum Gallis Suedisque se iungant Batavi, non displicebit Gallis. Sin minus, multum refert, quales sint futurae conditiones. Atque id se non celandos pro suis in illam rempublicam meritis Galli existimabunt.

    Eum, qui ab imperatore ad Batavos venit, inducias propositurum arbitror; si id non succedit, laboraturum, ut Germaniae regiones finitimae Batavis a milite liberentur, quod Hassis non fiet volentibus.

    Daniae rex alienum rebus suis tempus in Hispania nactus est.15 In Portugallicis rebus videre mihi videor, quid spectet Societas Batavorum Indicana. Sed praevalere debet quod publice est utile. Magnus quidem est et admirabilis omnium Portugalliae ordinum consensus, sed regnum est non admodum validum et initia talium rerum tenera et sollicite fovenda ab iis, quibus suspecta est Hispanica magnitudo. Cardinalem Hispanum sibi aliquem dominatum parare velle non arbitror. Sed si Hispania semper suspicax id credat, satis est, unde nobis boni aliquid oriri possit. America tam late patet, ut facile ibi possint res suas promovere et Galli et Angli et Batavi, si inter ipsos concordia finibus quibusdam regatur.

    Reginam viduam Suediae16 audio non difficulter impetraturam, ut redire ipsi in Suediam liceat, regni rerumque regimen iis relinquens, quibus id per leges obtigit. Gallica vidua17 ut in Galliam redeat, non aeque expeditum est non defuturis in regno inquieto ingeniis, quae irritatae feminae vias ultionis monstrent. Vendocinensis18 absens citabitur. In id hodie apud regem conveniunt Franciae marescalli.

    Illud quoque intelligo magno Suediae cancellario et Petro, fratri Bannerii,19 datum negotium de pace, si qua se bona spes offerat, agendi, idque Lubecae. Fidam eam det Deus idemque illustri Domin. vestrae semper favens adsit.

    Illust. Dom. vestrae omnis observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXIII Martii MDCXLI.

    178

    Legati Portugalliae20 in hac urbe sunt, sed latent. Turcae pax esse creditur et cum Persa et cum Polono.21 It princeps Condaeus bellum gesturus in Hispania, Harcurtius22 in Italia.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Rec. Hagae Comitis, 20/30 Martii a.o 1641. MP.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 273; copie Linköping, Stifts- och landsbibl., Br. 23, 384. Gedrukt Epist., p. 671 no. 1483.
    2 - Albrecht Gaston Spinola, graaf Bruay (Brouay), kolonel van een regiment kurassiers in keizerlijke dienst; vgl. Wrede, Gesch. k. und k. Wehrm. III, 2, p. 486. Zie ook Oxenst. Skrifter 2. afd., VI (Banérs bref), p. 827v.
    3 - Martin Maximilian von der Goltz, keizerlijk generaal-majoor (5001 n. 3).
    4 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20). In plaats van het volgende ‘ibi’ geeft de copie te Uppsala: illic.
    5 - Rheinhold von Rosen (no. 4993 n. 4).
    6 - Johann Joachim (Joachim Christian), graaf van Wahl (±1590-1644), Beiers generaal-veldmaarschalk; vgl. ADB XL, p. 592v.
    7 - Zie ook no. 5101 en n. 28.
    8 - Het verdrag tussen Zweden en Frankrijk werd in juli 1641 verlengd.
    9 - Maria Anna (1606-1646), dochter van Philips III van Spanje en gemalin van Ferdinand III. In januari 1641 was Banér Regensburg, waar zich het keizerlijke hof bevond, tot op ca. 50 km genaderd.
    10 - Johann Weichard, graaf Auersperg (no. 5042 n. 6), kreeg echter in Den Haag een koele ontvangst.
    11 - Friedrich Wilhelm, keurvorst van Brandenburg, sloot op 24 juli 1641 een wapenstilstandsverdrag met Zweden.
    12 - Karl Ludwig van de Palts was medio maart ongevraagd aan het Engelse hof verschenen. De copie te Uppsala vervolgt met: in Anglia venisse.
    13 - De beide copieën geven een onbegrijpelijk: Et heri.
    14 - Een verdrag tussen Engeland en de Republiek kwam niet tot stand (no. 5023 n. 9).
    15 - Grotius doelt op de Deense ambassade naar Madrid van Hannibal Sehested (no. 5041 n. 16). In plaats van ‘rebus suis tempus’ geeft de copie te Linköping: ‘suis rebus satis tempus’.
    16 - Maria Eleonora van Brandenburg, weduwe van Gustav II Adolf, was in juli 1640 naar Denemarken uitgeweken.
    17 - Maria de' Medici reisde in september 1641 via de Republiek naar Keulen.
    18 - César, hertog van Vendôme, was medio februari naar Engeland gevlucht.
    19 - Axel Oxenstierna en Per Banér; Grotius ontleende dit nieuws vermoedelijk aan de brief dd. 4 maart 1641 van P. Spiring, no. 5087. Tot gezanten naar de vredesonderhandelingen werden echter benoemd Johan Oxenstierna en Ture Bielke (no. 5080 n. 4).
    20 - Francisco de Mello en dr. António Coelho de Carvalho (no. 5028 n. 6) maakten hun officiële entrée in de stad op 25 maart.
    21 - De Turks-Perzische vrede, gesloten in 1639, werd in 1641 geratificeerd. Het Turks-Poolse vredesverdrag was in 1640 vernieuwd.
    22 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt (no. 5054 n. 3).