eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5294. 1641 juli 27. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Eo certe gloriosior est parta ad Wolfenbuttelum victoria,2 quod ad Suedos totus eius honor redit. Et incipiunt rumores spargi de secutis victoriis aliis, de quibus certiora exspectamus. Et haec et Turcarum ingentes motus deberent imperatorem movere ad aequam pacem.

    De infelici Castilionaei praelio3 compensato morte comitis Suessionensis iam scripsi. Ex eo principes Elnam4 transgressi quinque vicos exussere; at nunc quiescunt digresso ab illis partibus Lamboio,5 ut aliquid pro Aira moliatur. Videtur is velle castra Gallica a commeatibus

    423

    excludere et carros dicitur cepisse sexcentos. Haec res coget Castilionaei exercitum relicta parte ad Campaniae tutelam propius Airam ire, sicut et rex ea de causa venit Abbatisvillam. Coepta autem sunt colloquia quaedam regiorum cum Bulionio duce, quorum perficiendorum causa creditur Mazarinus iturus Sedanum. Si id fit, non multum poterit Guisius nec qui in Flandriam venisse dicuntur Vindocinensis et Valetta.6 Dux autem Lotharingus neque illis se adiunxit adhuc neque aperit quid velit. Cum exercitu suo ad Mosam accedit, misit scribam suum ad regem, tentat nova pacta eo maxime tendentia, ut in hoc bello liceat sibi esse medio. Rex id non7 concedit neque fidem ei unquam habebit deceptus ab ipso tanto cum malo. Nam clades illa Castilionaei per ipsius tergiversationes evenit.

    Regina mater8 videtur Coloniam ire alenda ibi a regina Angliae, quae in arcano tantundem recipiat a fratre suo, Galliae rege. Vix erit, ut ungues suos abstinere possit ab isto ulcere Sedanensi, si tamen id manet. Lamboius habere dicitur tria peditum, tria equitum millia. Sed non est dubium, quin aliae ad eum copiae sint accessurae. Brunswicensi et Hasso spero mansuram concordiam, donec res ad bonam pacem perducatur.

    Audio in parlamento Angliae satis esse propensas omnium pro electore Palatino9 voluntates, ipso rege Angliae negotium commendante; sed nihil adhuc definiti decretum. Reginam Angliae non mediocriter incendet reatus poenitentiarii ipsius10 apud parlamentum.

    In Italia Harcurtius11 arcem cepit Cuevam nomine, sed Mondevisium, quod Galli obsidebant, auxilia introiere. Ex Massilia quidem perscribitur mari nova quaedam victoria Gallis ad oram Catalanicam obvenisse, sed parum fidei adhuc habetur ei famae12 contraque non dubitatur, quin in Tarragonam, cuius fames sperabatur, invecti sint commeatus. Pro rebus Portugalliae multa me reddunt sollicitum. Classis Gallica eo itura Rupellae haeret.

    Aira et Gennepa exiguum quid sunt pro ea spe, quam hic annus nobis ostentabat, sed apponendum est lucro quod haberi potest.

    Deus ill. Dom. vestram eiusque caros sospitet.

    Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXVII Iulii 1641.

     

    Papa controversias graves habet cum Hispanis ob vim utrinque factam ad fines Neapolitanos et cum Genuensi republica ob excommunicationem episcopi13 contra magistratum quendam. Episcopus retentus, legatus Genuensium14 a Roma revocatus est. Venit Constantinopolim legatus Persa.15 Abiit inde ad Euxinum mare fine Aprilis classis XLII navium longarum, LXI casicarum.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 292. Gedrukt Epist., p. 684 no. 1508.
    2 - Op 29 juni 1641.
    3 - De slag bij La Marfée op 6 juli 1641, waar Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon (no. 5119 n. 3), een nederlaag had geleden; zie Grotius' brief dd. 13 juli, no. 5273.
    4 - Bedoeld is de rivier de Aisne.
    5 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    6 - Bernard de Nogaret, hertog van La Valette (no. 4996 n. 6).
    7 - De copie te Uppsala heeft: ut ei non. In de copie ontbreekt het voorafgaande ‘sibi’.
    8 - Maria de' Medici reisde inderdaad in september 1641 naar Keulen.
    9 - Karl Ludwig van de Palts.
    10 - Robert Philips (†1650?), oratoriaan; hij werd in november 1641 gevangen gezet in de Tower. Vgl. DNB XLV, p. 181v.
    11 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt (no. 5054 n. 3) nam Ceva in en belegerde Mondoví.
    12 - Op 30 juli 1641 verscheen een ‘Extraordinaire’ van de Gazette, bevattende onder meer een ‘Relation de la victoire navale obtenue par l'armée du roy sur celle d'Espagne près Tarragone’ (no. 89, p. 473-478); de overwinning was behaald op 4 en 5 juli.
    13 - Stefano kardinaal Durazzo.
    14 - Niet geïdentificeerd.
    15 - Ibrahim khan. In plaats van het volgende ‘inde’ geeft de copie te Uppsala: mox.