Excellentissime et illustrissime domine,
Mitto epigrammata2 scripta in mortem comitis Suessionensis, scriptum3 ab eodem comite et principibus cum eo federatis editum ad commovendos populos, specie quidem in cardinalem, re ipsa in regem et regnum. Mitto et orationem4 non spernendam ad Romani imperii status.
426
Lamboius5 relicto Sedano accessit ad castra Gallica prope Airam, ut aliquid adhuc pro ea urbe moliatur. Insidiatur regiis commeatibus et carros cepit ferme sexcentos. Haec res coget eodem ire exercitum, qui est sub Castilionaeo6 parte aliqua relicta ad Campaniae tutelam. Habere dicitur Lamboius tria equitum, totidem millia peditum. Sed crescet, ut puto. Principes Sedanenses exustis ad Elnam7 vicis quinque nunc quiescunt. Audimus vero conditiones quasdam a rege proponi duci Bullionio non sine spe depaciscendi. At dux Lotharingus suo cum exercitu Mosae appropinquat et ex terris partium utriusque pecunias cogens et commeatus, regem metu sui vult cogere ad nova pacta neque minus spem sui praebet imperatori et cardinali Hispano. A rege non obtinebit, ut sibi medio esse liceat neque ut ei fides unquam habeatur, postquam sua mora causa fuit eius cladis, quam accepit Castilionaeus.
Est a Massilia rumor quidam novae victoriae navalis partae Gallis,8 sed video eum non recipi contraque pro certo haberi invectos in Tarragonam commeatus. Harcurtius9 Cuevam arcem cepit, sed in Mondevisium a Gallis obsessum milites quidam penetrarunt.
Rex ad Abbatisvillam est, ut propior sit Airae, crediturque ab eo Mazarinus mitti Sedanum. Vendocinensem et Valettam10 audimus venisse in Flandriam; reginam autem regis matrem11 ituram Coloniam, ubi a regina Angliae acceptura sit unde vivat, rege Galliae in arcano reginae Angliae tantundem reddituro. Reginae Angliae poenitentiarius12 reus factus fuit apud Angliae parlamentum.
Multa quotidie de nostris prospera nobis nuntiantur, quae Deus ad bonam pacem dirigat misertus tot innocentium, quos bellum tam diuturnum ad summas calamitates redigit, idemque [etc.]
Lutetiae, XVII/XXVII Iulii MDCXLI.
Papa graves habet controversias et cum Hispanis ob confinia regni Neapolitani, ubi res utrinque ad vim pervenit, et cum Genuensi republica ob magistratum quendam excommunicatum ab episcopo,13 quem episcopum respublica in custodiam dedit et legatum suum14 revocavit a Roma. Constantinopolim venit legatus a Persa.15 Classis inde ad Euxinum mare profecta est fine Aprilis habens naves longas XLII, casicas16 LXI.
In Anglia abolitae sunt iurisdictiones Camerae Stellatae et Altae Commissionis.17 Transactionis capita inter Anglos et Scotos probata Angliae parlamento mittuntur in Scotiam, ut et ibi probentur. Creditur eo rex ipse iturus.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Varia scripta mittit. Itinera exercituum in Belgio docet. Lotharingici consilia refert. Regina mater vidua ab Anglica alimenta Coloniae accipit, quae ipsi clam a Gallis restituentur. Papae dissidia cum Hispanis et Genuensibus. Anglica nova.